§31.49.1huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decreverunt.
通过他本人及其朋友们的这类演说,缺席执政官的威严最终屈服于在场法官的影响力,多数人投票决定授予卢基乌斯·富里乌斯凯旋式。
§31.49.2triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti centum milia mille quingentos.
法官卢基乌斯·富里乌斯在任内举行了针对高卢人的凯旋式,并向国库上缴了三十二万阿斯铜币,以及十万一千五百银币。
§31.49.3neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata neque milites secuti.
战车前既没有押送任何俘虏,也没有展示战利品,更没有士兵跟随。
omnia praeter victoriam penes consulem esse apparebat.
显而易见,除了胜利的名誉之外,一切权力都仍在执政官手中。
§31.49.4ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti.
随后,由普布利乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿主持,以盛大的排场举办了执政官曾在非洲许愿的竞技会。
§31.49.5et de agris militum eius decretum, ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet; eum agrum decemviri adsignarent.
并且关于他士兵的土地,元老院决议规定,他们每个人在西班牙或非洲服役多少年,每年就应当获得两尤格拉的土地;该土地由十人委员会负责分配。
§31.49.6triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. f. Scipio.
同样,为了给维努西亚补充殖民者的人数(因为在汉尼拔战争中,该殖民地的人口和力量已大为削弱),选出了三人委员会:盖乌斯·特伦提乌斯·瓦罗、提图斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯、以及普布利乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿(格奈乌斯之子)。
hi colonos Venusiam adscripserunt.
他们将这些殖民者登记在维努西亚。
§31.49.7eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit.
同年,作为前执政官统治西班牙的盖乌斯·科尔内利乌斯·塞特古斯,在塞德塔尼亚地区击溃了敌人的大军。
quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta.
据说在那场战斗中有一万五千名西班牙人被杀,缴获了七十八面军旗。
§31.49.8C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id, quod animis praeceperant, questus est, non expectatum se ab senatu, §31.49.9neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius §31.49.10nisi eius, qui triumphaturus esset, et non eorum, qui bello interfuissent, verba audiret.
执政官盖乌斯·奥雷利乌斯因选举事务从行省回到罗马时,他所抱怨的并不是人们在心中预料到的事情(即元老院没有等待他),也不是抱怨执政官没有获得与法官辩论的权限,而是抱怨元老院决定凯旋式的方式,即元老院除了那个将要举行凯旋式的人之外,不听取任何其他人的意见,也不听取那些亲自参与了战争的人的话。
§31.49.11maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret.
他指出,祖先们之所以规定副将、军事护民官、百人队长以及士兵们都必须出席凯旋式,是为了让罗马人民能够亲眼看到那些被授予如此崇高荣誉之人的战功见证者。
ecquem ex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse, quem percunctari posset senatus, quid veri praetor vanive adferret?
在与高卢人作战的那支军队中,哪怕不是士兵,起码有没有一个军营随从,是元老院可以向其询问法官所呈报的事情中哪些是真,哪些是假的?
§31.49.12comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus.
随后他宣布了选举日期,在这次选举中,路基乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯和普布利乌斯·维利乌斯·塔普鲁斯当选为执政官。
praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.
随后,路基乌斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯、路基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯、路基乌斯·维利乌斯·塔普鲁斯、格奈乌斯·巴埃比乌斯·坦菲卢斯当选为法官。