§31.48.1apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia.
在元老院的大多数人中,由于其战功的伟大以及个人的影响力,他都具有很大的分量。
§31.48.2maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi; §31.48.3id vero eum nullo exemplo fecisse; consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant; §31.48.4potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita, ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse, ut consulem expectaret; §31.48.5ubi coram disceptantis consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
年长者们拒绝授予他凯旋式,一是因为他动用了别人的军队进行军事行动,二是因为他出于乘机攫取凯旋式的渴望而擅自离开了自己的行省;他们声称他这样做是毫无先例的;尤其是那些担任过执政官的人认为,本应当等待执政官;因为他本可以在城市附近设营,既能保护殖民地,又不至于通过决战来决定胜负,从而将局势拖延到执政官抵达;既然法官没有这样做,元老院就应当这样做,即等待执政官;当他们亲耳听到执政官和法官面对面辩论时,他们对这一事件的判断将会更加真实。
§31.48.6magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere.
元老院的大多数人则认为,元老院不应当关注除战功本身之外的其他事情,以及他是否是在其任期内并凭自己的占卜权进行这些行动的。
§31.48.7ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
在作为遏制高卢人叛乱的屏障而设立的两座殖民地中,当其中一座已被洗劫并焚毁,而那场大火仿佛要从相连的屋顶蔓延到如此临近的另一座殖民地时,法官究竟应该怎么做?
§31.48.8nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum praetori dederit — potuisse enim, sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto, ne per praetorem sed per consulem gereretur, §31.48.9aut consulem, qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit, ut bello interesset, quod sine eo geri fas non esset.
因为如果离开了执政官,什么都不应该做,那么要么是把军队交给法官的元老院犯了错——因为,正如元老院不希望用法官的军队而是用执政官的军队来进行军事行动一样,元老院本来也可以在决议中明确规定,不由法官而是由执政官来主持行动,要么是执政官犯了错,他在下令将军队从伊特鲁里亚调往高卢时,自己却没有在阿里米努姆与他们会合,以便参与这场在没有他的情况下便不合神意的战争。
§31.48.10non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum, non quia velis, sed quia hostis cogat.
战争的紧迫关头不容将领们的拖延和延误,有时必须进行战斗,不是因为你想要打,而是因为敌人逼迫你打。
§31.48.11pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere.
应当关注的是战斗本身和战斗的结果。
fusos caesosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse.
敌人被击溃和消灭,营地被攻占并洗劫,殖民地从包围中解脱,另一座殖民地的战俘被夺回并归还给他们的家人,战争在一场战役中便彻底结束。
§31.48.12non homines tantum ea victoria laetatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio praetore gesta esset.
不仅人类因那场胜利而欢欣鼓舞,神明也因这场由法官卢基乌斯·富里乌斯妥善且成功地、而非糟糕且轻率地领导的国家军事行动,而接受了为期三天的谢神祭。
data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.
高卢战争甚至是由某种命运赐予富里乌斯家族的。