§31.50.1annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt.
那一年的粮价也非常便宜;有司按察官马尔库斯·克劳狄乌斯·马尔凯鲁斯和塞克斯图斯·埃利乌斯·派图斯将大批从非洲运来的谷物,以每模地乌斯两阿斯的价格分发给民众。
§31.50.2et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt.
他们还以盛大的排场举办了罗马竞技会,并补办了一天;他们还用罚金铸造了五尊青铜像,安置在国库中。
§31.50.3plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati.
平民竞技会则由平民按察官卢基乌斯·特伦提乌斯·马西利奥塔和已被选为法官的格奈乌斯·巴埃比乌斯·坦菲卢斯主持,整场竞技会全部重办了三次。
§31.50.4et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a Publio et Marco filiis eius facti, et munus gladiatorium datum ab iis; §31.50.5paria quinque et viginti pugnarunt.
同年,因马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯逝世,其子普布利乌斯和马尔库斯在广场上举办了为期四天的葬礼竞技会,并由他们出资举办了角斗士表演;共有二十五对角斗士上场交锋。
M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus; in eius locum M’. Acilius Glabrio suffectus.
圣事十人委员会成员马尔库斯·奥雷利乌斯·科塔逝世,由马尼乌斯·阿基里乌斯·格拉布里奥接替其职位。
§31.50.6comitiis aediles curules creati sunt forte ambo, qui statim occipere magistratum non possent.
在选举中,碰巧选出的两位有司按察官都无法立即就职。
nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; §31.50.7C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere.
因为盖乌斯·科尔内利乌斯·塞特古斯在统治西班牙行省时缺席当选;而他们当面选出的盖乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯,因为是朱庇特的神官,无法对法律宣誓;然而,除非是对法律宣过誓的人,否则不允许担任政务官超过五天。
§31.50.8petente Flacco, ut legibus solveretur, senatus decrevit, ut, si aedilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem ferrent.
由于弗拉库斯请求免除这一法律限制,元老院决议:如果该按察官经执政官裁定,提供一个替自己宣誓的人,执政官若认为可行,则应与平民护民官商议,使之向平民会提出议案。
§31.50.9datus, qui iuraret pro fratre, L. Valerius Flaccus, praetor designatus.
于是,次期法官路基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯被指定为替其兄长宣誓的人。
tribuni ad plebem tulerunt, plebesque scivit, §31.50.10ut perinde esset, ac si ipse aedilis iurasset.
护民官们将此事提交给平民会,平民会通过决议,规定此举与按察官本人亲自宣誓具有同等效力。
et de altero aedile scitum plebi est factum; rogantibus tribunis, quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret, §31.50.11et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.
关于另一位按察官,平民会也通过了一项决议;在护民官提问“应当命令哪两位拥有指挥权的人前往西班牙统领军队,以便有司按察官盖乌斯·科尔内利乌斯能够回来履行公职,并且让路基乌斯·曼利乌斯·阿基迪努斯在多年之后从行省撤离”时,平民会下令授予格奈乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯和路基乌斯·斯特尔提尼乌斯作为前执政官在西班牙的指挥权。