§31.47.1iam autumnale aequinoctium instabat; et est sinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectus nautis.
秋分已经临近;而被称作科拉的厄欧比亚海湾,向来为水手们所警惕。
itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt.
因此,他们希望在冬季风暴来临之前离开那里,便返回了他们出发参战的起点比雷埃夫斯。
§31.47.2Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram.
阿普斯蒂乌斯在那里留下了三十艘船,绕过马利亚角航行至科尔库拉。
regem statum initiorum Cereris, ut sacris interesset, tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Agesimbroto et Rhodiis domum remissis.
刻瑞斯秘仪的固定祭期留住了国王,以便他能参加祭祀;秘仪之后,他也遣送阿格辛布罗托斯和罗德岛人回家,自己也退回了亚洲。
§31.47.3haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
这些便是那个夏天,罗马执政官和副将在阿塔罗斯国王及罗德岛人的协助下,在陆地和海洋上针对菲利普及其盟友所做出的战绩。
§31.47.4consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem, quod absente se rem gessisset.
另一位执政官盖乌斯·奥雷里乌斯来到已经结束战争的行省时,毫不掩饰他对法官的愤怒,因为后者在他不在的时候主持了军事行动。
§31.47.5misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum praeda maiore quam gloria bellum gessit.
因此,在将他派往伊特鲁里亚之后,执政官自己率领军团进入敌人的领土,通过蹂躏劫掠进行战争,获得的战利品远多于名声。
§31.47.6L. Furius, simul quod in Etruria nihil erat rei, quod gereret, simul Gallico triumpho imminens, quem absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus est, Romam inopinato cum venisset, §31.47.7senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis, ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret, petit.
卢基乌斯·富里乌斯一方面是因为在伊特鲁里亚没有他可以执行的任务,另一方面他热切期盼着高卢凯旋式,并认为在愤怒且嫉妒的执政官不在场时,这更容易获得,于是他出人意料地来到罗马,在贝罗纳神殿召集元老院,陈述了他的战功,并请求允许他作为凯旋者乘车进入城内。