Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §31.46.1-31.46.16

与埃托利亚人会谈及攻陷奥列乌斯

第 1073 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿塔罗斯国王和罗马副将阿普斯蒂乌斯在与埃托利亚人会面并拒绝其军事援助请求后,开始围攻奥列乌斯。由于围攻拖延,他们攻占了邻近的拉里萨和普特莱翁,最终成功攻陷奥列乌斯。

§31.46.1ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad colloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli.
在那里留下舰队后,他们带着十艘轻便的船只进入马利奥斯湾,以便与埃托利亚人商讨进行战争的方法。
Pyrrhias §31.46.2Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit.
皮里亚斯是一位埃托利亚人,也是那个来到赫拉克利亚与国王及罗马副将协商的使节团的首领。
§31.46.3petitum ex foedere ab Attalo est, ut mille milites praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat.
根据条约,向阿塔罗斯提出请求,要求其提供一千名士兵;因为他向对菲利普作战的人欠着这一数目的兵力。
§31.46.4id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
这一请求对埃托利亚人予以拒绝,因为他们此前也曾不愿出兵去蹂躏马其顿,而当时,在菲利普于佩尔加蒙周围烧毁神圣与世俗之物的时候,他们本可以出于对自己事务的顾虑而将他从那里引开。
§31.46.5ita Aetoli cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.
因此,埃托利亚人带着更多的希望(罗马人许下了一切承诺)而非实际援助而被遣回;阿普斯蒂乌斯与阿塔罗斯一起回到了舰队。
§31.46.6inde agitari de Oreo oppugnando coeptum.
从那时起,他们开始讨论围攻奥列乌斯。
valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio.
这一城邦由于城墙和此前曾被攻击过而拥有稳固的守备队,因而是强固的。
coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.
在夺取安德罗斯岛之后,长官阿格辛布罗托斯麾下的二十艘罗德岛船只(全为甲板船)加入了他们。
§31.46.7eam classem in stationem ad Zelasium miserunt — Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum, §31.46.8ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent.
他们将那支舰队派往泽拉西乌斯的驻地——那是德米特里阿斯上方的弗提奥提斯的一个海岬,位置非常便利—— 这是为了如果马其顿人的船只从那里采取任何行动,他们可以进行防范。
Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus.
国王的长官赫拉克莱德斯将舰队留在那边,他更想在敌人疏忽提供机会时行动,而非敢于公开动武。
§31.46.9Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a marituma arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.
罗马人和阿塔罗斯国王从不同的方向围攻奥列乌斯:罗马人从海侧的卫城方向,国王的军队则对着两座卫城之间延伸的谷地(在那里城市也被一堵城墙隔开)。
§31.46.10et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat.
就像位置不同一样,他们进攻的方式也各有不同:罗马人通过将龟甲阵、木棚和破城槌移近城墙来进行攻击;国王的军队则用弩炮、弹射器和所有其他类型的发动机投掷投射物以及巨大重量的石头;他们还挖掘地道,并采用在前一次围攻中尝试过且行之遗留的任何其他方法。
§31.46.11ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores.
然而,防守城市和卫城的马其顿人不仅比以前多,而且士气更加高昂,他们既记着国王因其所犯过错而施加的惩罚,同时又记着对未来的威胁和承诺。
itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, §31.46.12interim et aliud agi posse ratus legatus, * relictis, quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque — non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram, quam Cremasten vocant — §31.46.13subito adventu praeter arcem cepit Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit.
因此,当出乎意料地在那里拖延了时间,且相比于迅速攻城,在包围和土木工程中寄托了更多希望时,与此同时,副将认为在此期间也可以做别的事,于是留下他认为足以完成工程的兵力,渡海前往大陆最近的地方,并夺取了拉里萨——不是色萨利那座著名的城市,而是另一座被称为克雷马斯泰的城市—— 通过突然袭击,夺取了除卫城以外的部分;阿塔罗斯也袭击并制压了普特莱翁,那里的居民在另一座城市被围攻期间,绝没有料到会发生这种事。
§31.46.14et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium, quod intus erat, labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum.
此时,奥列乌斯周围的包围工程已见成效,而城内的守备队因持续的劳作、不分昼夜的警戒以及负伤而精疲力竭。
§31.46.15muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem, quae super portum est, perruperunt.
城墙的一部分也在破城槌的击打下崩塌,已在许多地方倾覆;罗马人在夜间通过因坍塌而打开的通路,冲入了港口上方的卫城。
§31.46.16Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris; praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta.
黎明时分,罗马人从卫城发出信号,阿塔罗斯本人也在城墙大部分被铺平的情况下攻入城市;守备队和市民逃入另一座卫城,两天后该处便宣告投降。
urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.
城市归于国王,俘虏则归于罗马人。

词汇与语法注释

  1. §31.46.4id negatum Aetolis — 被动语态谓语省略了助动词 `est`,即 `id negatum est Aetolis`(这一请求对埃托利亚人予以拒绝)。主语 `id` 指代前句中的请求 `ut mille milites praestaret`。
  2. §31.46.4gravati prius essent — 虚拟语气过去完成时被动语态(第三人称复数)。在表示原因的 `quod` 从句中,使用虚拟语气来表达主观的、或引用的理由(“因为他们以前不愿……”),而非客观事实。
  3. §31.46.12Larisaque — non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram, quam Cremasten vocant — — 连词 `-que` 附在单数宾格 `Larisam` 之后(即 `Larisamque`),该词由前文的 `traicit in` 支配。括号内的插入成分将这座拉里萨与色萨利那座著名的同名城市进行对比,并通过关系从句 `quam Cremasten vocant` 加以限定。
  4. §31.46.13timentibus — 现在分词的复数与格形式。它名词性地指代普特莱翁(Pteleum)的居民,作为 `oppressit`(袭击并制压)的宾语,强调他们在“绝没有料到会有发生这种事”的情况下遭到突袭。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §31.46.1-31.46.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:31.46.1-31.46.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。