§31.44.1haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est.
这是当年夏天罗马人和菲利普在陆上所做的事情;而在同一夏天开始时,与副将L·阿普斯蒂乌斯一同从科尔库拉出发的舰队,在绕过马莱阿角后,于赫尔米奥尼领地的斯库莱乌姆角附近与阿塔罗斯国王会合。
§31.44.2tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
这时,雅典城邦对菲利普的仇恨长期以来因恐惧而受到克制,如今却将这所有的仇恨,都倾注在对眼前援助的希望之中。
§31.44.3nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cur in omnibus liberis civitatibus, tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur.
在那里,绝不缺少煽动平民的敏捷之舌;这类人不仅在所有自由城邦中,而且尤其是在言论具有最大力量的雅典,都依仗群众的偏爱而得以滋长。
§31.44.4rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; §31.44.5loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quae in loco puro poni dedicarique fas esset; §31.44.6sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.
他们立即提出法案,平民会也予以通过:取消并抹去菲利普的所有雕像、画像及其上的名字,以及他所有祖先(无论男女)的雕像与名字;并且,凡是为了他及他祖先的荣誉而设立的节日、祭仪、祭司职位,一律予以废除(使之世俗化);此外,凡是为了他的荣誉而放置过任何物品或刻过碑文的地方,都应被视为不祥之地,往后凡是神律允许在洁净之地放置或奉献的任何物品,都不得在这些地方放置或奉献;公共祭司们在为雅典人民及其盟友、军队和舰队祈祷时,每一次都要诅咒和唾弃菲利普、他的子女和他的王国、他的陆海军,以及马其顿人的整个民族与名字。
§31.44.7additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret, §31.44.8id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum.
决议中还增加了这一条款:如果以后有人提出任何旨在贬低或羞辱菲利普的提案,雅典人民都将予以通过;而如果有人说出或做出反对其羞辱、或维护其荣誉的言行,杀死他的人将被视为合法杀戮。
postremo inclusum, ut omnia, quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur.
最后还规定,昔日针对庇西特拉图家族所通过的一切决议,同样适用于菲利普。
§31.44.9Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant;
雅典人确实是在用文字和言语——这也是他们唯一擅长的武器——来对菲利普进行战争。