§31.38.1fuere, qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae venturos sciret, §31.38.2et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; §31.38.3nec enim mansuros ita perculsos hostis fuisse, debellarique momento temporis potuisse.
在这一天,有人指责国王表现鲁莽,而执政官则表现懈怠:因为他们认为,菲利普本该保持静默,因为他知道在几天之内,由于周围所有的土地都已被搜刮殆尽,敌人将会陷入极度的匮乏;而且执政官在击溃了敌人的骑兵和轻装部队、甚至差点生擒国王本人之后,本应立即将队伍带向敌人的营地;因为备受打击的敌人是不会驻留的,战争本可以在转瞬之间结束。
id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat.
这件事,正如大多数事情一样,说起来比做起来容易。
§31.38.4nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; §31.38.5cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
因为如果国王也率领全部步兵力量参战,或许在混乱之中,当所有被击败且因恐惧而战栗的人从战场逃往筑垒之内,并随即从那里逃离越过防御工事的获胜敌军时,国王的营地可能会被夺走;然而,既然完好无损的步兵主力留在营地内,门前也布置了岗哨和守备队,那么除了模仿国王先前的鲁莽行为——当时国王也是乱纷纷地追击受挫的骑兵——他还能取得什么成效呢?
§31.38.6neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, §31.38.7si modum prosperae pugnae imposuisset.
因为即使是国王最初的计划——即对散布在田野中的采粮兵发动袭击——也本不该受到指责,如果他给那场成功的战斗设定了限制的话。
eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; §31.38.8quibus si undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat.
他尝试碰碰运气也就不那么令人惊讶了,因为有传言称,普勒乌拉图斯和达尔达尼亚人带着庞大的军队离开家园,已经越境进入了马其顿;如果他被这些军队从四面八方包围,人们本可以相信,按兵不动的罗马人将会终结这场战争。
§31.38.9itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem, §31.38.10qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
因此,在两次不利的骑兵战之后,菲利普认为继续留在同一个常设营地要危险得多,由于他想离开该地并在离开时欺骗敌人,于是在日落前派了一名使者去见执政官,去请求休战以埋葬骑兵,借此迷惑了敌人,并在第二更天时,在整个营地留下了许多火堆,带着部队在静默中撤离。