§31.37.1consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit.
执政官命令骑兵们尽其所能向陷入苦战的人提供援助,他自己则将集团军带出营地,排成方阵向敌人挺进。
§31.37.2dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt hostis.
散落在田野中的骑兵,有的人因各处此起彼伏的喊杀声而迷失方向,有的人则迎头撞上了敌人。
§31.37.3pluribus locis simul pugna coepit.
几处地方同时爆发了战斗。
regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur.
国王的哨所正在进行着最惨烈的战斗;因为由于骑兵和步兵数量众多,它本身几乎就是一支正规的战阵,而且由于它封锁了中间的道路,大多数罗马人都冲向了它。
§31.37.4eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat, et Cretensium auxiliares multos ex improviso vulnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes.
在这方面马其顿人也占了上风,因为不仅国王亲自在场鼓舞士气,而且克里特辅助兵在密集且准备充分的情况下,对付那些分散且杂乱交战的人,出其不意地击伤了许多人。
§31.37.5quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo certaminis gloriam, sed in summam etiam belli profectum foret; §31.37.6nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, §31.37.7et fugiens eques, ut primo signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus, qui modo secuti erant.
如果他们在追击中有所节制,那不仅对眼前战斗的荣耀,而且对战争的大局也都是大有裨益的;实际上,由于他们对杀戮的极度渴望而追击过甚,结果撞上了与军事保民官一同先行的罗马大队;溃逃的骑兵一看到己方的军旗,立刻拨转马头冲向散乱的敌人,战局在转瞬之间逆转,刚才还在追击的人此刻却转过身去逃跑。
§31.37.8multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt.
许多人在肉搏战中被杀,许多人在逃跑中丧生;他们不仅死于利刃,有些人被赶入沼泽,在深泥中与他们的马匹一同被吞没。
§31.37.9rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus, §31.37.10haud multum afuit, quin iacens opprimeretur.
国王也处于危险之中;因为由于受伤的马倒地,他被头朝下摔在地上,倒在地上的他差点就被践踏致死。
saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit.
救星是一个骑兵,他自己迅速跳下马,把惊慌失措的国王扶上马;他自己由于步行无法在奔跑中赶上逃跑的骑兵,被因国王落马而群情振奋的敌人刺穿而死。
§31.37.11rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
国王绕过沼泽,在惊惶的逃跑中穿过通道和无路之地,终于到达了营地,而此时大多数人已经对他能安全逃脱不抱希望。
§31.37.12ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.
马其顿骑兵在此次战役中死去了两百人,约有一百人被俘;大约有八十匹配有鞍具的战马被牵走,同时武器战利品也被带了回来。