§31.34.1Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, §31.34.2si equitum, qui ceciderant in expeditione, sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos.
腓力认为,如果他亲自操办在远征中阵亡的骑兵的葬礼,这既有利于博取部下的爱戴,也能使他们更积极地为他赴汤蹈火,这多少会有些成效,于是下令将他们的遗体抬回营地,让所有人都能亲眼看见这庄严的葬礼。
§31.34.3nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis.
没有什么比大众的心理更不可测、更难以估量了。
quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, §31.34.4id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, §31.34.5adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
那件本以为能让他们更勇于投入所有战斗的事,反倒引起了恐惧与退缩;因为那些习惯了与希腊人和伊利里亚人作战、此前只见过长矛、箭矢以及极少数标枪造成的伤口的人,在看到被西班牙宽剑砍碎的躯体、连肩砍断的手臂、整条颈部被斩断而与身体分离的头颅、外露的内脏以及其他惨不忍睹的伤口后,普遍惊恐地意识到他们将要面对的是怎样的武器和怎样的敌人。
ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum.
国王本人也感到恐惧,因为他此前从未在正规交战中与罗马人交过手。
§31.34.6itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit.
因此,他召回了儿子以及驻守在佩拉戈尼亚通道的守备队,以便用这些兵力扩充自己的军队,但这也为普鲁拉托斯和达尔达尼亚人敞开了进入马其顿的大门。
§31.34.7ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac vallo communivit; §31.34.8ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse.
他自己率领两万步兵、两千骑兵,在逃兵的引导下朝敌人出发,在距离罗马营地一英里多一点、靠近阿塔克斯的一处山丘上挖沟筑垒进行加固;当他看到俯瞰之下的罗马营地时,据说他既赞叹营地的整体外貌,也赞叹每个部分在各自区域内的合理规划——无论是营帐布置的井然有序,还是道路间隔的规整,并宣称任何人都不会认为那是一个蛮族的营地。
§31.34.9biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnis in aciem copias eduxit.
两天里,执政官和国王都在等待对方的行动,各自将士兵约束在营垒之内;到了第三天,罗马执政官将全部军队拉出,列好战阵。