Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §31.32.1-31.32.5

达莫克里图斯搁置埃托利亚同盟决议

第 1059 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

埃托利亚人的长官达莫克里图斯没有立即赞同罗马或马其顿中的任何一方,而是通过法律上的回避手段将决定搁置,以便在未来与战局更有利的一方结盟。

§31.32.1haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus, praetor Aetolorum, pecunia, ut fama est, ab rege accepta nihil aut huic aut illi parti adsensus, §31.32.2rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit; celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint.
当罗马使节说完这些话后,众人的心都已倾向于罗马人,但埃托利亚人的长官达莫克里图斯——据传闻他收了国王的钱——既没有赞同这一方,也没有赞同那一方,而是说,在需要做出重大决议的事情上,没有什么比仓促对诸项计划更有害了;因为仓促的悔恨,而且是同样迟来且无用的悔恨,会紧随其后,因为匆忙做出的决定既无法撤回,也无法恢复原状。
§31.32.3deliberationis eius, cuius ipse maturitatem expectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset, ne de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo, §31.32.4ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet concilium, et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit, ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset.
关于他自己认为应当等待其成熟的这一审议,其时机现在就可以这样决定:既然法律规定,除非在全埃托利亚议会和皮莱亚议会中,否则不得讨论和平与战争,那么他们应立即决议,使长官在免受惩罚的情况下,当他想要讨论战争与和平时,可以召集议会,并且届时所提议和决定的事情,应与在全埃托利亚议会或皮莱亚议会中讨论过的一样,同样合法且有效。
§31.32.5dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos.
在将事情搁置并遣散使节后,他说这已经极好地顾及了部族的利益:因为无论哪一方的战争运势更好,他们就会倾向于与哪一方结盟。
haec in concilio Aetolorum acta.
以上是埃托利亚人议会中所发生的事。

词汇与语法注释

  1. 31.32.1nihil aut huic aut illi parti adsensus — nihil是表示“完全不”的副词性宾格。adsensus是异态动词 adsentior 的完成分词,具有主动意义。huic aut illi parti是 adsensus 所支配的与格。
  2. 31.32.2rem magni discriminis — magni discriminis是性质属格,修饰名词 rem,意为“重大决断的事情”。
  3. 31.32.4sine fraude — 这个带有 fraus 夺格的表达是拉丁语法律术语,意为“免受处罚”或“合法地”。
  4. 31.32.5egregie consultum genti — consultum [esse]是不及物动词 consulo 的无人称被动(完成不定式),意为“为了……的利益而作出了考虑”,其对象由与格 genti 表示。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §31.32.1-31.32.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:31.32.1-31.32.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。