§31.31.1tum Romanus legatus: “totam orationis mea formam Macedones primum, §31.31.2deinde Athenienses mutarunt.
这时,罗马使节说道:“首先是马其顿人,接着是雅典人,改变了我演讲的全部结构。
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, §31.31.3et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
因为,当我为了控诉腓力对我们如此多同盟城市的侵害而到来时,马其顿人却主动控诉罗马人,这反倒使我将辩护置于控诉之上;而雅典人通过陈述他针对冥府及天上神明的恶劣且非人道的罪行,又给我或任何人留下了什么可以进一步指责的内容呢?
§31.31.4eadem haec Cianos, Abydenos, Aenios, Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora acerbioraque eos, quibus nocendi maiorem facultatem habuit.
请认为,这些同样的事情,基奥斯人、阿比多斯人、埃诺斯人、马罗尼亚人、萨索斯人、帕罗斯人、萨摩斯人、拉里萨人以及来自阿哈伊亚这边的麦塞尼亚人也都在哀叹;对于那些他更有机会加以伤害的人来说,他们所受的更为沉重和痛苦。
§31.31.5nam quod ad ea attinet, quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse.
因为至于他针对我们所提出的指责,除非这些事配得上荣耀,否则我承认它们是无法辩护的。
Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit.
他拿雷吉乌姆、卡普阿和叙拉古来指责我们。
§31.31.6regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis, ut mitteremus, orantibus in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit.
关于雷吉乌姆,在皮洛士战争期间,因雷吉乌姆人自己恳求我们派遣,我们派去作为守备队的一支军团,却罪恶地占领了他们被派去保卫的城市。
§31.31.7comprobavimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem, agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus?
那么,我们是否赞同了这一暴行? 还是说,我们用战争追击了这支罪恶的军团,在其被我们降伏后,强迫他们用背部和颈部向同盟者偿还惩罚,然后将城市、土地和他们所有的一切连同自由和雷吉乌姆的法律归还给了他们?
§31.31.8Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani servire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus.
对于被外来僭主压迫的叙拉古人——这使事情显得更为不公——当我们提供援助,并且由于在陆地和海上围攻一座极其坚固的城市而疲惫不堪地度过了将近三年时,尽管叙拉古人自己已经宁愿侍奉僭主也不愿被我们占领,我们还是用同样的武器夺取并解放了这座城市,并将它归还了他们。
§31.31.9neque infitias imus Siciliam provinciam nostram esse et civitates, quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigales esse; quin contra hoc et vos et omnes gentes scire volumus, pro merito cuique erga nos fortunam esse.
我们并不否认西西里是我们的属州,也不否认那些曾站在迦太基人一边、并与他们万众一心对我们作战的城邦应当向我们纳税纳粮;相反,我们希望你们和所有的民族都知道这一点,即每个人对我们的功过决定了其自身的命运。
§31.31.10an Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos paeniteat? hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, §31.31.11ipsos foedere primum, deinde conubio atque cognationibus, postremo civitate nobis coniunxissemus, §31.31.12tempore nostro adverso primi omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt.
难道我们要为卡普阿人(坎帕尼亚人)所受的惩罚感到后悔吗? 甚至连他们自己对此也无法抱怨。 这些人,当我们为了他们与萨姆奈特人进行了将近七十年的战争,自身蒙受了巨大牺牲,并首先通过条约,其次通过通婚和亲属关系,最后通过公民权将他们与我们紧密相连时,他们却在我们处于逆境之时,成为意大利所有民族中第一个可耻地杀害我们的守备队并叛投汉尼拔的人,随后因对被我们围困感到愤怒,而派汉尼拔去进攻罗马。
§31.31.13horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset?
对于这些人,如果连城市本身和任何一个人都没有留下,谁又会愤慨于这一决定比他们应得的惩罚更为严酷呢?
§31.31.14plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciverunt, quam ab nobis supplicio adfecti sunt.
由于对自身罪行的觉悟而自寻死路的人,比被我们处死的人还要多。
ceteris ita oppidum, §31.31.15ita agros ademimus, ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut, qui hodie videat eam, nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat.
对于其余的人,我们虽然夺取了他们的城镇,夺取了他们的土地,但我们也给予了他们居住的土地和场所,允许这座无辜的城市完好地留存,以至于今天看到它的人,在那里找不到任何被围攻或占领的痕迹。
sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini victae pacem ac libertatem dederimus?
但是,既然我们连被征服的迦太基都给予了和平与自由,我何必还要提起卡普阿呢?
§31.31.16magis illud est periculum, ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam adversus nos fortunam belli incitemus.
更确切地说,危险在于,由于对被征服者过于轻易地宽恕,我们可能会因此促使更多的人去尝试对我们作战的命运。
§31.31.17haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
这些话是为我们自己说的,而这些话是针对腓力的;至于他内部的弑亲行径、对亲友的屠杀,以及几乎比其残暴更为灭绝人性的纵欲,你们因为更靠近马其顿,比我们更清楚。
§31.31.18quod ad vos attinet, Aetoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis.
至于你们,埃托利亚人,我们是为了你们才承担起针对腓力的战争,而你们却在没有我们的情况下与他缔结了和平。
§31.31.19et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu vos leges pacis ab eo, qui tum plus poterat, accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus.
也许你们会说,在我们忙于布匿战争时,你们被迫于恐惧,接受了当时更有势力之人的和平条件;而我们,由于其他更重大的事情迫在眉睫,也同样搁置了被你们放弃的战争。
§31.31.20nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis. ”
如今,在神明的恩赐下,布匿战争已经结束,我们正竭尽全力向马其顿施压,而重建你们与我们的友好和同盟关系的契机已经展现在你们面前,除非你们宁愿与腓力一同灭亡,也不愿与罗马人共同分享胜利。 ”