Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §31.30.1-31.30.11

雅典使节谴责腓力的暴行

第 1057 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

雅典使节被召入会议,强烈谴责腓力在阿提卡对神殿和墓地的亵渎性破坏。他们恳求埃托利亚人以神明和罗马人为向导,加入对抗马其顿的战争。

§31.30.1secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti sunt.
在马其顿人之后,由于罗马人自身的同意与命令,雅典人被召入;他们遭受了悲惨的待遇,因而更有正当的权利去谴责国王的残暴与狂暴。
§31.30.2deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quaedam belli iura, quae ut facere, ita pati sit fas: §31.30.3sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; §31.30.4verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
他们哀悼了田野惨不忍睹的荒废与掠夺:并且他们说自己并非抱怨从敌人那里遭受了敌对的行为;因为战争自有其一定的法权,施加与承受这些法权同样是合乎神法的:庄稼被烧毁、房屋被推倒、人口与牲畜被当做战利品劫走,这些事情对于承受者而言,与其说是不公,不如说是悲惨;但他们真正抱怨的是,那个称罗马人为异邦人和蛮族的人,竟然如此同时玷污了所有神圣和人间的法,以至于在第一次蹂躏中与冥府的神明、在第二次蹂躏中与天上的神明进行了一场不义的战争。
§31.30.5omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi.
在他们的境内,所有的坟墓和纪念碑都被摧毁,所有亡灵的阴魂都被暴露,没有任何人的遗骨能得到泥土的覆盖。
§31.30.6delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint.
他们曾拥有神祠,这些神祠是他们的祖先从前在那些小城堡和村落里按地区居住时所奉献的,即使当他们被合并为一个城市时,祖先们也没有将它们遗弃。
§31.30.7circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum.
在这所有神殿的周围,腓力四处放火;半烧焦、残缺不全的神像横躺在倒塌的神殿门柱之间。
§31.30.8qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Aetoliam Graeciamque omnem facturum.
他将曾经装点华丽且富庶的阿提卡土地变成了何种模样,如果允许的话,他就会将埃托利亚和整个希腊也变成那般模样。
§31.30.9urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentis deos praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iovem Minervamque; §31.30.10sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint, saevisse.
如果罗马人没有前来援助,他们的城市也会呈现出同样丑陋的面貌;因为凭着同样的罪恶,居住在城市的神明和城堡的守护神密涅瓦遭到了袭击,同样,埃勒乌西斯的刻瑞斯神殿,以及比雷埃夫斯的朱庇特和密涅瓦也遭到了袭击;但他不仅被武力从神殿中,甚至被从城墙上击退,于是在那些仅因宗教敬畏才得以安全的神祠中肆意施暴。
§31.30.11itaque se orare atque obsecrare Aetolos, ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
因此,他们祈求并恳求埃托利亚人怜悯雅典人,以不死的神明为向导,其次是以在神明之后拥有最大力量的罗马人为向导,承担起这场战争。

词汇与语法注释

  1. 31.30.3patienti — 现在分词 patiens(承受、忍受)的单数与格,在此作名词性使用,指“承受者”或“受害者”。作为关系与格(dative of reference),修饰 misera magis quam indigna。
  2. 31.30.6quae ... maiores sui deserta reliquerint — 结构复杂的句子。关系代词 quae(中性复数宾格,先行词为 delubra)是 reliquerint 的直接宾语,同时受过去分词 consecrata 的修饰。该从句的主语是 maiores sui(他们的祖先),其上挂着两个分词短语:pagatim habitantes(从前按地区居住时)和 ne in unam urbem quidem contributi(即使在合并为一个城市时)。deserta 是作宾语补足语的谓语形容词。
  3. 31.30.9urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent — 间接引语(oratio obliqua)中过去虚拟条件句(非真实条件句)的表达。在直接引语中应为 deformitas futura fuit [或 esset], nisi Romani subvenissent。在“主格/宾格与不定式”(A.C.I.)结构中,归结句的动词采用 futuram fuisse(将来分词宾格 + fuisse)的形式,而条件句中的虚拟式过去完成时(subvenissent)得以保留。
  4. 31.30.11ducibus diis immortalibus, deinde Romanis — 拉丁语中缺乏“being”分词时特有的独立夺格结构(或名词的同格)。名词 diis immortalibus 与 Romanis 和复数夺格名词 ducibus(向导、领导者)并列同格,意为“以不死的神明、其次以罗马人为向导”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §31.30.1-31.30.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:31.30.1-31.30.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。