§31.29.1concilium Aetolorum stata die, quod Panaetolium vocant, futurum erat.
埃托利亚人的会议,即他们所谓的“全埃托利亚会议”,原定于特定的一天举行。
huic ut occurrerent, et regis legati iter adcelerarunt, et a consule missus L. Furius Purpurio legatus venit;
为了赶上这次会议,国王的使节们加快了行程,而执政官派出的使节卢基乌斯·富里乌斯·普尔普里奥也已抵达。
§31.29.2Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt.
雅典人的使节也来到了这次会议。
primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi sunt.
最先听取的是马其顿人的意见,因为与他们结有最新的条约。
§31.29.3qui in nulla nova re nihil se novi habere, quod adferrent, dixerunt; quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare eos debere.
他们说,既然局势没有任何变化,他们也没有什么新的提议可以提出;因为,既然他们在体验到与罗马同盟的无益之后,出于同样的理由与腓力缔结了和平,他们就应该遵守一经达成的和平。
§31.29.4“an imitari” inquit unus ex legatis “Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui cum legatis vestris Romae responderi ita iussissent: “quid ad nos venitis, Aetoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?”,
“难道,”使节中的一人说,“你们更愿意模仿罗马人的放纵,或者我该说是反复无常吗? 他们曾在罗马命令对你们的使节做出这样的回答:‘埃托利亚人啊,既然你们未经我们授权就与腓力讲和,你们为何还到我们这里来?
§31.29.5iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis, postulant; et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent.
’ 现在这同一批人却要求你们与他们一起对腓力作战;以前他们假装是为了你们、替你们对腓力拿起武器,现在他们却禁止你们与腓力和平相处。
§31.29.6Messanae ut auxilio essent, primo in Siciliam transcenderunt; iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent;
为了援助梅萨纳,他们起初渡海进入西西里;第二次,是为了把被迦太基人压迫的叙拉古解解救出来,重获自由。
§31.29.7et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt.
如今,他们自己占领了梅萨纳、叙拉古以及整个西西里,并将其作为纳贡属州,置于法西斯和斧头的统治之下。
§31.29.8scilicet sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere quem velitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybaeum indicitur concilium: — praetor Romanus conventus agit; §31.29.9eo imperio evocati conveniunt; excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident; virgae tergo, secures cervicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur.
显然,就像你们在瑙帕克图斯根据自己的法律,通过由你们自己产生的政务官举行会议,自由地选择你们想要的盟友和敌人,并根据自己的意愿决定和平与战争一样,西西里人的城市也在叙拉古、梅萨纳或利利贝乌姆被召集会议:——罗马法务官主持着裁判集会;他们受到那道命令的召唤而聚集起来;他们看到他坐在高高的讲坛上,傲慢地执行法律,周围环绕着侍从;鞭子威胁着他们的背部,斧头威胁着他们的颈项;他们每年都通过抽签迎来一个又一个不同的主人。
§31.29.10nec id mirari debent aut possunt, cum Italiae urbes Regium, Tarentum, Capuam, ne finitimas, quarum ruinis crevit urbs Roma, nominem, eidem subiectas videant imperio.
他们既不应该也无法对此感到惊奇,因为他们看到意大利的城市,如雷吉乌姆、塔连图姆、卡普阿,更不用说那些罗马城靠着其废墟才得以壮大的邻近城市,都屈服于这同一个帝国的统治之下。
§31.29.11Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda, quam si deleta foret.
至于卡普阿,这块坎帕尼亚人民的墓碑和纪念碑,虽然其人民自身已被带走并放逐驱逐,但城市本身依然存在,是一座没有元老院、没有平民、没有政务官的残缺都市,一个奇特的存在,它被留下来供人居住,其境遇比被彻底毁灭还要残酷。
§31.29.12furor est, si alienigenae homines, plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti, haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum.
如果这些在语言、习俗和法律上的差异,远甚于海洋和陆地的阻隔的异族人,掌握了这些地方,还指望任何事情能保持在相同的状态,那就是疯狂。
§31.29.13Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae; qui, cum merito vestro vobis infensus esset, nihil a vobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat.
腓力的王国似乎对你们的自由有些许阻碍;然而,他尽管因你们的自作自受而对你们感到愤怒,却也从未向你们提出和平之外的要求,而今天他所渴望的,不过是墨守已达成的和平。
§31.29.14adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretis.
让外国的军团习惯这片土地并接受枷锁吧:当你们有了罗马人做主人时,再去寻找腓力作为盟友,就已经太迟且无济于事了。
§31.29.15Aetolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad tempus ortae causae diiungunt coniunguntque; cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque; natura enim, quae perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt.
埃托利亚人、阿卡纳尼亚人、马其顿人,这些说着相同语言的人,因一时兴起的原因而分裂和结合;但对所有希腊人而言,与异族人、与蛮族人的战争是永远的,而且将永远存在;因为根据永远不变的自然,他们是敌人,而不是因为日渐改变的原因。
§31.29.16sed unde coepit oratio mea, ibi desinet: hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt.
但我的演说从哪里开始,就在哪里结束:在这个同样的地方,你们这些同样的人在三年前决定了与这同一位腓力的和平,而当时正是那些如今想要扰乱已达成协议的罗马人反对那场和平。
in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis, non video.
在这次商议中,命运没有改变任何东西,我不明白你们为什么要改变。
”
”