§31.28.1hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius.
随着这场相当成功的远征拉开了战争的序幕,马其顿邻近的诸小王和首领们来到了罗马营地:斯凯尔迪莱杜斯之子普劳拉图斯、阿塔马尼亚人的国王阿米南德,以及达尔达尼亚人中隆加鲁斯之子巴托。
§31.28.2bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre, gesserat.
隆加鲁斯曾以自己的名义与腓力的父亲德米特里乌斯进行过战争。
pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; §31.28.3Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit.
当他们承诺提供援助时,执政官回答说,当他率军进入马其顿群山时,他将起用达尔达尼亚人和普劳拉图斯的力量;他将煽动埃托利亚人参战的任务分配给了阿米南德。
Attali legatis — nam ii quoque per id tempus venerant — mandat, ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, §31.28.4Philippum urgeret.
他对阿塔罗斯的使节们——因为他们也是在那个时候来的——下令,让国王在其中冬避的埃伊纳岛等待罗马舰队,在其会合后,如同先前一样通过海战逼迫腓力。
ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli.
同时也向罗德岛人派出了使节,要求他们承担一部分战争责任。
nec Philippus segnius — iam enim in Macedoniam pervenerat — adparabat bellum.
腓力也毫不懈怠地整军备战——因为他已经抵达了马其顿。
§31.28.5filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quae ad Pelagoniam sunt, mittit.
他的儿子珀尔修斯,当时还只是个孩子,在从他的朋友中指派了人来辅佐其年幼之后,率领部分军队被派去封锁位于佩拉戈尼亚附近的狭窄通道。
§31.28.6Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit.
斯基亚索斯和佩帕雷索斯这两座绝非无名的城市,为了不让它们成为敌方舰队的猎物和奖赏,他将其拆毁。
ad Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.
他向埃托利亚人派出了使节,免得这个动荡不安的族群因罗马人的到来而背信弃义。