§30.9.1postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; §30.9.2ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit.
次日,西庇阿派莱利乌斯和马西尼萨率领全体罗马和努米底亚骑兵,以及士兵中的轻装步兵,去追击西法克斯和哈斯德鲁巴;他本人则率领军队的主力,将周边的城市(它们全都在迦太基人的统治之下)服从,部分通过希望,部分通过恐惧,部分通过武力。
§30.9.3Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.
迦太基确实笼罩在巨大的恐慌之中,他们相信,在迅速征服了所有邻近居民并四处推进兵力的西庇阿,会突然进攻迦太基自身。
itaque §30.9.4et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque, quae diutinae obsidionis tolerandae sunt, ex agris convehebat.
因此,不仅城墙得到了修复并用防御工事武装起来,而且每个人都根据自己的能力,从田野里运进那些用以支撑长期围城所需的东西。
§30.9.5rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; §30.9.6pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressuros.
很少有人提及和平,更多人提及应当派遣使节去召回汉尼拔;大多数人命令派出那支原本准备用来接收补给的舰队,去袭击在乌提卡附近因疏忽大意而活动的敌方船只驻地:心想他们或许还能袭击那座仅留有轻装守备队的海军营地。
§30.9.7in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime gerantur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem; §30.9.8Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse.
他们最倾向于这一计划;然而,他们仍认为必须派遣使节去汉尼拔那里:因为,即使舰队的行动极为成功,乌提卡的包围也只能在某种程度上得到缓解;而至于保卫迦太基本身的人,既没有汉尼拔之外的将领,也没有汉尼拔军队之外的军队剩下来。
§30.9.9deductae ergo postero die naves simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur; et in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur.
因此,次日船只被推下海,同时使节们也出发前往意大利;在命运的驱使下,一切都在匆忙中进行;每个人都认为,自己在任何事情上的懈怠,都会导致所有人的安全被自己背叛。
§30.9.10Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
西庇阿率领着因众多城市的战利品而显得沉重的军队,在将俘虏和其他战利品送往乌提卡附近的旧营地后,如今专注于迦太基,占领了因守卫逃跑而被遗弃的突尼斯。