Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.10.1-30.10.21

乌提卡海战与运输船防御线

第 991 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

迦太基舰队在乌提卡附近出现,迫使西庇阿紧急将运输船紧密连接,构筑起如城墙般的防御线。迦太基军发动进攻并用抓钩夺走部分运输船,但罗马舰队最终免于全军覆没。

§30.10.1inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam a Carthagine petens.
从那里,正当罗马人构筑土垒之际,有人望见敌人的舰队正从迦太基驶向乌提卡。
§30.10.2igitur omisso opere pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur.
于是工程被搁置,下令行军,军旗开始迅速推进,以免那些因转向陆地和围城战而极不适应海战的船只遭到袭击。
§30.10.3qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris, ut pro aggere ac pontibus praebere ascensus possent?
因为,那些运载着投射兵器和攻城器械、或被用作运输船、或紧贴城壁停泊以代替土垒和桥梁提供登城通道的船只,又怎能抵抗得住那支灵活、装备齐全且武装严密的舰队呢?
§30.10.4itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet, rostratis, quae praesidio aliis esse poterant, in postremam aciem receptis prope terram, §30.10.5onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se uinculo inligatis conprendit tabulasque superinstravit, §30.10.6ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
因此西庇阿在抵达目的地后,一反海战中的通常做法,将本可作为其他船只保护力量的战船撤到靠近陆地的最后防线,面向敌人将四重排开的运输船排成一堵墙,为了防止在战斗的混乱中队伍发生动摇,他将桅杆和帆桁横跨在船只之间,用坚固的绳索相互捆绑在一起,宛如结成一体,并在其上铺设了木板,以便在整个船队上都可以通行,并在这些桥梁下方留出空隙,使侦察船能够从此冲向敌人,并能安全退回。
§30.10.7his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur, telorum maxime missilium, ut quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur.
这些应急工事迅速准备完毕后,大约一千名精选的战斗人员被部署到运输船上,并囤积了大量的武器(特别是投射武器),以应付无论多么漫长的战斗。
§30.10.8ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
于是,他们严阵以待,等待着敌人的到来。
Carthaginienses, qui, §30.10.9si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum — Rusucmona Afri vocant — classem adpulere;
而迦太基人,如果他们加快步伐,本可以在最初的一击中趁着惊慌失措的人群一片混乱而摧毁一切,但由于在陆地上的惨败而惊魂未定,因此即使在他们更为强大的海上也缺乏足够的信心,在迟缓的航行中虚度了一天,直到日没时分才将舰队驶入一个港口——非洲人称之为鲁苏克莫纳。
§30.10.10postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis.
次日黎明时分,他们从深海处整顿船只,仿佛要进行一场正式的海战,又仿佛罗马人会出海迎战一般。
§30.10.11cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur.
他们伫立良久,在看到敌人毫无动静之后,才终于开始进攻运输船。
§30.10.12erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium.
这一战况一点也不像海战,倒极像是在用战船攻打城墙。
§30.10.13altitudine aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.
运输船在高度上占据了相当的优势;迦太基人从他们的战船上往高处投射武器,由于是向上投掷,大多落空;而来自运输船上方的打击,因其自身的重力而显得更为沉重、更为精准。
§30.10.14speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; §30.10.15deinde propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu, ne ambiguo ictu suis inciderent.
那些在架桥底下的空隙间不时穿梭突击的侦察船和其他轻型船只,起初仅因敌方战船的冲撞和庞大体积就遭到了压制;接着,它们也给防守者带来了不便,因为这些船只与敌船混在一起,罗马士兵常常因为担心流弹会击中自己人而不得不克制投掷武器。
§30.10.16postremo asseres ferreo unco praefixi — harpagones vocant — ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
最后,尖端装有铁钩的木梁——人们称之为抓钩——开始从迦太基船只上掷向罗马船只。
§30.10.17quos cum neque ipsos neque catenas, §30.10.18quibus suspensi iniciebantur, incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula, quibus alis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
因为他们既无法砍断铁钩,也无法砍断悬挂着铁钩并将其掷出的铁链,每当有战船向后倒退、拖曳着被铁钩钩住的运输船时,你便能看见它与其他船只联结的绳索被扯断,甚至连带着数只船组成的船列也被一同拖走。
§30.10.19hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est.
主要是通过这种方式,第一排的架桥被摧毁,战斗人员几乎没有时间跳到第二排的船只上。
§30.10.20sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt: maior quam pro re laetitia, sed eo gratior, quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat cum eo,
大约有六十艘运输船被拖着船尾带回了迦太基:这种喜悦超出了实际的战果,但却格外令人欣慰,因为在接连不断的惨败和泪水之中,一丝意想不到的喜悦,无论多么微小,终于照耀了他们。
§30.10.21ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
同时,这也表明,如果不是他们本国船只的指挥官们有所怠慢,且西庇阿没有及时赶来救援,罗马舰队本已濒临毁灭。

词汇与语法注释

  1. 30.10.3qui enim restitissent — “qui”被解释为副词“如何(how)”,而非形容词性疑问代名词。因为“naves”是阴性复数,所以“qui”(阳性复数)不能作为关系代词与其一致。“restitissent”是虚拟式过去完成时,表示对过去事实的虚拟反问。
  2. 30.10.9si maturassent, omnia ... oppressissent — 这是一个过去虚拟条件句,在 si 从句中使用虚拟式过去完成时“maturassent”,在主句中使用“oppressissent”,表示与过去事实相反的假设。
  3. 30.10.15ne ambiguo ictu suis inciderent — “suis”是动词“incido”(落于……、击中……)所要求的与格复数(阳性,指己方士兵)。“ambiguo ictu”是表示手段或原因的夺格。
  4. 30.10.18ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret — 带虚拟式“traheret”的“ut”表示时间上或比例上的反复状况(“每当……”、“随着……”)。“queque”(= quaeque)是修饰“rostrata”的主格单数。
  5. 30.10.21haud procul exitio fuisse ... ni cessatum ... foret et ... subvenisset — 主句“Romanam classem haud procul exitio fuisse”是隶属于“ut appareret”的带对格的不定式短语。条件从句由无人称被动语态“cessatum foret”(= esset)和“subvenisset”构成,形成了过去虚拟条件句(“如果不是……且没有……”)。其结论句在间接引语或从属结构中,由直说式完成时“fuit”(或虚拟式过去完成时“fuisset”)变为对格不定式“fuisse”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.10.1-30.10.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.10.1-30.10.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。