§30.9.1postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit;
翌日、スキピオは、レリウスとマシニッサを、すべてのローマおよびヌミディアの騎兵、ならびに兵士たちのうちの軽装の者たちとともに、シファクスとハスドルバルを追撃するために派遣する。
§30.9.2ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit.
彼自身は軍の主力とともに、周辺の都市(これらはすべてカルタゴ人の支配下にあった)を、一部は希望によって、一部は恐怖によって、一部は武力によって服従させる。
§30.9.3Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.
カルタゴには確かに巨大な恐怖が漂っており、周辺の住民すべてを速やかに征服して兵を進めるスキピオが、突如カルタゴ自体をも攻撃してくるであろうと、人々は信じていた。
itaque §30.9.4et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque, quae diutinae obsidionis tolerandae sunt, ex agris convehebat.
それゆえ、壁は修復されて防壁で強化され、各自が長期の包囲戦に耐えるために必要なものを、地方から運び込んでいた。
§30.9.5rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum;
和平についての言及はまれであり、ハニバルを呼び戻すために使節を派遣すべきであるという言及のほうがより頻繁になされた。
§30.9.6pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressuros.
大部分は、食糧を受け取るために準備されていた艦隊を、ウティカの近くで警戒を怠って活動している敵の艦隊を急襲するために派遣することを命じた。 おそらく、軽装の守備隊とともに残された海軍キャンプをも、彼らは急襲することになるだろうと期待して。
§30.9.7in hoc consilium maxime inclinant;
彼らはこの計画に最も傾いた。
legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime gerantur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem;
しかしながら、ハニバルのもとに使節を派遣すべきであるとも決議した。
§30.9.8Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse.
なぜなら、たとえ艦隊によって事態が極めて成功裏に運ばれるとしても、ウティカの包囲はある程度和らげられるにすぎず、カルタゴ自体を守る者としては、ハニバル以外の将軍も、ハニバルの軍隊以外の軍隊も残されていないからである。
§30.9.9deductae ergo postero die naves simul et legati in Italiam profecti;
それゆえ翌日、船が海に引き出されると同時に、使節たちもイタリアに向けて出発した。
raptimque omnia stimulante fortuna agebantur; et in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur.
運命が駆り立てるなか、あらゆる作業が急速に進められ、各自が何かにおいて怠慢を犯したならば、共同体全体の安全が自分によって裏切られることになると考えていた。
§30.9.10Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
スキピオは、今や多くの都市からの戦利品で重くなった軍隊を率い、捕虜やその他の獲物をウティカの近くの古い陣営へと送ったうえで、今やカルタゴ攻略に専念し、守備兵の逃亡によって放棄されたテュネスを占領する。
§30.9.11abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus cum operibus tum suapte natura tutus §30.9.12et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
この場所は、カルタゴからおよそ15マイル離れており、防備によっても、またそれ自体の自然な地形によっても安全であり、カルタゴからも見ることができ、それ自身が都市に対しても、また都市を取り囲む海に対しても展望を提供することができる場所であった。