§30.4.1cum legatis, quos mitteret ad Syphacem, calonum loco primos ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, §30.4.2qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra, alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, §30.4.3specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidiantibus essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria, quo pluribus omnia nota essent, mittebantur.
在派遣去见西法克斯的使节中,他让一些经过考验、英勇而精明的百人队长换上奴隶的装束,来充当军仆,以便在使节们进行会谈时,他们可以在营地里四处游荡,有的人走这条路,有的人走那条路,侦察所有的出入口,以及整个营地的位置和形状,包括迦太基人所占领和努米底亚人所占领的各个部分,还有哈斯德鲁巴的营地与王室营地之间相距多远,并同时了解前哨和岗哨的习惯,查明它们在夜间还是白天更容易受到伏击;在频繁的会谈中,他们故意轮流派遣不同的人,以便让更多的人了解所有情况。
§30.4.4cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur: §30.4.5proinde, seu ipsi staret iam sententia, promeret, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter geri.
由于这件事情的频繁商讨,使西法克斯以及通过他使迦太基人对和平的希望与日俱增,罗马使节们便声称,除非得到明确的答复,否则他们被禁止回到统帅那里:因此,如果是他自己的决定已经做出了,他就应当表明;或者如果必须咨询哈斯德鲁巴和迦太基人,他就应当去咨询;现在要么达成和平,要么全力进行战争的时候了。
§30.4.6dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad conparanda ea, quae in rem erant, tempus habuit.
当西法克斯咨询哈斯德鲁巴、哈斯德鲁巴咨询迦太基人时,侦察兵们有时间观察一切,西庇阿也有时间准备那些符合当前需要的事物。
§30.4.7et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur.
而且由于对和平的提及和希望,迦太基人和努米底亚人中间,正如通常发生的那样,产生了一种懈怠,不再防范在此期间遭受任何敌对行动。
§30.4.8tandem relatum responsum quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis; quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
最后,答复被送了回来,因为罗马人看起来过于渴望和平,对方趁机加上了一些不平等的条件;这极为合时宜地给渴望废除休战的西庇阿提供了借口。
§30.4.9ac nuntio regis, cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.
当国王的使者说他要将此事提交给评议会时,西庇阿在第二天答复他:尽管他独自一人在徒劳地努力,但其他人没有一个赞成和平;因此,使者应当回去报告,除了抛弃迦太基人与罗马人结盟之外,西法克斯没有其他和平的希望。
§30.4.10ita tollit indutias, ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus — et iam veris principium erat — machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit, §30.4.11et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo, quod parabat, §30.4.12in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.
就这样,他废除了休战,以便能够问心无愧地执行自己的计划;在船只下水后——此时已是初春——他把攻城器械和投石机装上船,仿佛要从海上进攻乌提卡一样,并派遣两千名士兵去占领他以前曾据守过的乌提卡上方的山丘,这既是为了从他所准备的行动中将敌人的注意力转移到关注另一件事上,同时也为了防止当他自己前往西法克斯和哈斯德鲁巴那里时,敌军从城中突围,对他那只留有少量守卫的营地发起进攻。