§30.3.1his transactis consules praetoresque in provincias profecti.
办完这些事务后,执政官和大法官们便前往各自的行省。
omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat.
然而,人人心里都挂念着非洲,仿佛他们抽签分到了该省,这或是因为他们看出国家大事和战争的胜负关键都在那里,或是为了讨好西庇阿,当时整个国家的目光都投向了他。
§30.3.2itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur.
因此,不仅如前所述从撒丁岛,而且还从西西里和西班牙运来衣物和粮食,甚至还从西西里运来武器和各种补给物资到那里。
§30.3.3nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant: Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; §30.3.4Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant.
西庇阿在冬季的任何时候也没有放松军事行动,许多事务同时在四面八方包围着他:他正围攻乌提卡;他的营地就在哈斯德鲁巴的视线之内;迦太基人已经让船只下水,并保有一支准备就绪、装备齐全的舰队以截断补给。
inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset.
在此期间,他甚至没有从心中放弃拉拢西法克斯的念头,以防万一对妻子的溺爱在过度满足之后已经使他产生厌倦。
§30.3.5ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.
从西法克斯那里传来的,与其说是如果战争继续他会倒戈的希望,不如说是与迦太基人和平共处的条件,即罗马人撤出非洲,迦太基人撤出意大利。
§30.3.6haec per nuntios acta magis equidem crediderim — et ita pars maior auctores sunt — quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse.
我个人宁愿相信这些事情是通过使者进行的——大多数史家也是这样认为的——而不是像瓦莱里乌斯·安蒂亚斯所记载的那样,西法克斯本人亲自来到罗马营地进行会谈。
§30.3.7primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.
起初,罗马统帅几乎充耳不闻这些条件;后来,为了让自己的手下有合理的借口频繁往返于敌营,他便较为温和地拒绝了同样的条款,并暗示说如果双方能更频繁地反复商讨,事情终会达成协议。
§30.3.8hibernacula Carthaginiensium congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant.
迦太基人的冬营木屋是用从田野里胡乱收集来的木料建造的,几乎全都是木质的。
§30.3.9Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
尤其是努米底亚人,大都住在用芦苇编织、主要用草席覆盖的棚屋下,杂乱无章地散居遍地,有些人甚至像是在没有指挥官管辖下随意占地一样,居住在战壕和土墙之外。
§30.3.10haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
这些汇报使西庇阿产生了趁机火烧敌营的希望。