Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.32.1-30.32.11

决战前夕的军心鼓舞与罗马军阵列

第 1014 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

和谈决裂后,两军在营地中为决定世界霸权决战做准备。汉尼拔和西庇阿各自鼓舞士卒,西庇阿则按罗马传统的三线阵布置了军队。

§30.32.1in castra ut est ventum, pronuntiant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores.
回到营地后,两位统帅都向士兵们宣告,要为最后的决战准备好武器和斗志;如果幸运相随,他们将不仅是一日的胜利者,而是永远的胜者。
§30.32.2Roma an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam, sed orbem terrarum victoriae praemium fore;
在明晚之前,他们就会知道是罗马还是迦太基将向万民施加律法;因为胜利的奖赏既非非洲也非意大利,而是整个世界。
§30.32.3par periculum praemio, quibus adversa pugnae fortuna fuisset.
对于那些战运不济的人来说,危险与奖赏是相等的。
nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra et Carthagini supremo auxilio effuso adesse videbatur praesens excidium.
因为罗马人在陌生而未知的土地上没有任何退路,而对迦太基而言,在倾尽最后的援助之后,眼前的毁灭似乎已经临头。
§30.32.4ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
第二天,为了这场决战,两个最富强民族的两位最负盛名的统帅、两支最英勇的军队向前挺进,他们要在这一天要么累积他们先前赢得的诸多荣耀,要么将其付之一炬。
§30.32.5anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cum non oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta simul tristia obversabantur.
因此,迟疑不决的希望与恐惧交织在心中;当他们时而注视己方时而注视敌方的阵列,不仅用眼睛更用理性去权衡彼此的力量时,喜悦与忧伤的事情同时浮现在眼前。
quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant.
凡是士兵们自己无法自发想到的事情,统帅们便通过提醒和规劝来加以启发。
§30.32.6Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat;
迦太基人提起了在意大利土地上十六年间的功绩、无数的罗马统帅、被全歼的极多罗马军队;当他走到某位因某场战役记忆而显得突出的士兵面前时,便提起其个人的功勋。
§30.32.7Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium, quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent.
西庇阿则提起了西班牙的战事、近期在非洲的战斗,以及敌人的承认——即由于恐惧他们不能不求和,又由于根植于心中的背信义而无法保持和平。
§30.32.8ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti, qua vult, flectit;
除此之外,对于可以随意编造的人,他将那场秘密进行且没有旁观者的与汉尼拔的会谈,向着他所希望的方向肆意歪曲。
§30.32.9ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos.
他预言,正如当年他们的父辈在埃加特斯群岛战斗时所获得的占卜吉兆一样,神明已将同样的吉兆昭示给此刻出征战列的他们。
§30.32.10adesse finem belli ac laboris. in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos.
他宣称,战争和劳苦的终结就在眼前;迦太基的战利品,以及返回祖国家园、回到父母、子女、妻子和家神身边的归途,已在掌握之中。
§30.32.11celsus haec corpore vultuque ita laeto, ut vicisse iam crederes, dicebat.
他挺直身体,脸上洋溢着令人信其已然获胜的喜悦神情,说出了这番话。
instruit deinde primos hastatos, post eos principes, triariis postremam aciem clausit.
随后,他首先布置了青年兵,其后是主力兵,并用老兵封锁了最后的阵列。

词汇与语法注释

  1. §30.32.1arma expedirent — 间接命令中的未完成过去时虚拟语气(第三人称复数),由表示命令或劝告的 `pronuntiant` 引导。在直接引语中对应命令式(`expedite`)。连词 `ut` 被省略。
  2. §30.32.3quibus adversa pugnae fortuna fuisset — 关系从句中的虚拟语气过去完成时,代表直接引语中的将来完成时直陈语气(`fuerit`),因受过去时主句(`patebat... videbatur`)的影响而在间接引语中发生了时态和语气的变化。
  3. §30.32.8fingenti, qua vult, flectit — `fingenti` 是现在分词 `fingens`(编造、捏造者)的单数与格,指代行为者(西庇阿本人)。作为关系与格,意为“对于一个编造故事的人来说,他将[会谈内容]折向他所希望的方向”,这极度精炼的表达揭示了由于该会谈是无目击者的秘密会谈,西庇阿得以任意歪曲其内容以利于自己。
  4. §30.32.11crederes — 虚拟语气未完成过去时(第二人称单数),表示过去的一种潜在的或虚构的观察者视角:“你(任何当时在场的人)都会相信”。它传达了过去时间里的反事实可能性。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.32.1-30.32.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.32.1-30.32.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。