Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.31.1-30.31.10

西庇阿拒绝和约与决战准备

第 1013 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西庇阿对汉尼拔的求和做出回应,严厉谴责迦太基的背信义和破坏停战协定,拒绝在原有条件之外做出任何让步,导致和谈破裂,双方准备决战。

§30.31.1adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: “non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse;
对此,罗马统帅大致作了如下答复:“汉尼拔啊,我并非不清楚,因对你到来的指望,迦太基人已经既扰乱了当前的休战信义,也打碎了和平的希望。
§30.31.2neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea, quae iam pridem in nostra potestate sunt.
而你确实也并不掩饰这一点,因为你试图从先前的和平条件中,扣除除了早已处于我们支配之下的那些事物之外的一切。
§30.31.3ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos, quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est, ne, quae tum pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant.
然而,正如你的关切在于让你的公民同胞感受到他们因你而减轻了多么沉重的负担一样,我也必须努力,不让他们把当时所承诺的、今天却从和平条件中扣除的东西,当成他们背信弃义的奖赏。
§30.31.4indigni, quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis.
你们本不配享有相同的条件,甚至还企图让你们的欺诈对你们有利。
neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum; et tum Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma:
我们先辈起初并非为了西西里,我们现在也并非为了西班牙而发动战争;当年是同盟者马麦丁人的危机,如今是萨贡托的毁灭,促使我们执起了虔敬而正义的武器。
§30.31.5vos lacessisse et tu ipse fateris et dei testes sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.
是你们挑起了战争,这一点不仅你亲口承认,神明也是见证,神明已按照人间与神圣的法则赐予了前一次战争的结局,也正在并将会赐予这一次战争同样的结局。
§30.31.6quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim fortunae reputo et omnia, quaecumque agimus, subiecta esse mille casibus scio;
就向我而言,我既记着人类的脆弱,也盘算着命运的力量,并且深知我们所做的一切,都受制于成千上万种变故。
§30.31.7ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, §30.31.8sic nunc, cum prope manu consertum restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus.
然而,正如在渡海来到非洲之前,如果你自愿撤离意大利、将军队登船,并亲自前来求和,而我却拒绝了你,那我便不得不承认自己是在傲慢暴虐地行事一样;如今,当我把不断抗拒、一再推托的你强行拽入非洲,直至几乎刀兵相接之时,我对你便不再负有任何顾忌的义务。
§30.31.9proinde si quid ad ea, in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium; sin illa quoque gravia videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis.
因此,如果要在当时似乎能达成和平的条件之外,再增加一些内容——例如对在停战期间被劫持的装载粮食的船只以及被侵犯的使节进行赔偿——那么我还有理由提交给顾问会议讨论;但如果连那些原有的条件在你们看来也显得沉重,那就准备战争吧,因为你们无法忍受和平。
§30.31.10ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba praelata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam, quam dei dedissent.
” 于是和谈破裂,当他们从会谈处回到各自的军队中时,便向部下宣告,言辞上的交涉已无济于事:必须以武力解决,并必须接受神明所赐予的命运。

词汇与语法注释

  1. §30.31.1non me fallebat — 无人称动词 fallit 的未完成过去时形式,带有人称代词宾格(me)和 “宾格加不定式” 结构(Carthaginienses ... turbasse)作为主语,字面意思是 “这并没有瞒过我”,即 “我很清楚”。
  2. §30.31.2qui ... subtrahas — 修饰先行词 tu 的关系从句,使用了虚拟语气(subtrahas),用以表示动作的性质或原因(“因为你试图扣除……”)。
  3. §30.31.3tibi curae est — 双与格结构。tibi 是关系与格(“对你而言”),curae 是作表语的与格(“是关心、顾虑的事”)。句子的主语是带有 sentire 的不定式从句。
  4. §30.31.4indigni, quibus eadem pateat condicio — 形容词 indigni 支配一个带有虚拟语气(pateat)的关系从句,表示 “不配享有相同条件的人”。形如 dignus 和 indignus 的形容词常规要求后接虚拟语气的关系从句。
  5. §30.31.7me faterer facere, si ... aspernarer — 表虚拟语气的条件句(与过去事实相反,或从过去角度看与现在相反),其中主句动词(faterer)和条件从句动词(aspernarer)均使用虚拟语气未完成过去时。
  6. §30.31.9est quod referam — 属于 “est quod + 虚拟语气(referam)” 的句型,使用特征虚拟语气,表示 “我有理由(将此事)提交”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.31.1-30.31.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.31.1-30.31.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。