Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.30.15-30.30.30

汉尼拔关于命运的劝诫与和平提议

第 1012 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔以自己戏剧性的盛衰向斯基皮奥提出劝诫,警告他不可因过度自信而冒险开战,并促请其接受以放弃地中海诸岛为条件的和平条约。

§30.30.15et mihi talis aliquando fortuna adfulsit.
我也曾有过这样荣耀的运势。
§30.30.16quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea solum, quae evenissent, sed etiam ea, quae evenire possent, reputaremus.
然而,若是神明在顺境中也赐予我们清醒的理智,我们不仅会考虑已经发生的事,还会考虑可能发生的事。
ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, §30.30.17quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae, quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.
哪怕你忘记所有旁人,我就是应对一切变故的充足教训,不久前我还在阿涅内河与你们的城池之间安营扎寨,步步进逼,几乎要攀上罗马的城墙,而如今你在此处看见的,却是失去了两个兄弟——最勇敢的战士、最显赫的统帅——并在我几近被围困的祖国的城墙前,用我曾用来威吓你们城池的事物,为我自己的生存进行哀求的人。
§30.30.18maximae cuique fortunae minime credendum est.
越是庞大的好运,越是不应信任。
in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta.
在你顺遂、我们危殆之时,和平对于赐予它的你而言是宽宏而体面的,而对于寻求它的我们来说,则是必需多于体面。
§30.30.19melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est.
确定的和平比指望中的胜利更好、更安全;后者在你的手中,前者则在神明的手中。
ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen.
不要将这么多年的幸运转瞬置于单一小时的冒险之中。
§30.30.20cum tuas vires, tum vim fortunae Martemque belli communem propone animo.
不仅要在心中盘算你自己的力量,还要盘算命运的力量,以及战争中那不可预测的、双方共有的军神。
utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent.
双方都将手握钢铁,双方都具血肉之躯;世上没有哪个地方的结果比在战争中更出人意料。
§30.30.21non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio vincas, gloriae adieceris, quantum dempseris, si quid adversi eveniat.
如果你在战斗中获胜,你并不能给你因恩赐和平而已经能拥有的荣耀增添多少,但如果发生任何不幸,你所折损的荣耀却不知会有多少。
§30.30.22simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest.
一小时的命运便能同时颠覆已获得的和期待中的荣耀。
omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli; tunc ea habenda fortuna erit, quam di dederint.
在缔结和平的过程中,一切都由你支配,普布利乌斯·科尔内留斯;而到那时,你将不得不接受神明所赐予的命运。
§30.30.23inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam, quanto altius elatus erat, eo foedius conruit.
如果马尔库斯·阿蒂利乌斯当年在这同一片土地上,作为胜利者向求和的我们的父辈赐予了和平,他本会成为世间罕见的幸运与美德的典范之一;但他没有给自己的幸运设立限度,也没有克制那不断膨胀的命运,结果被抬得越高,跌得就越惨烈。
§30.30.24est quidem eius, qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus, qui nobismet ipsi multam inrogemus.
诚然,提出和平条件是赐予者而非求和者的权利;但或许,我们自己对自己施加惩罚,也并非不合时宜。
§30.30.25non recusamus, quin omnia, propter quae ad bellum itum est, vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari.
我们并不拒绝让那些导致战争爆发的一切都归于你们:西西里、撒丁、西班牙,以及介于非洲与意大利之间整片海洋中的所有岛屿。
§30.30.26Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.
我们迦太基人被限制在非洲的海沿上,既然神明意欲如此,就让我们看着你们在外部的陆地与海洋上行使统治帝国的主权吧。
§30.30.27haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut expectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem.
我绝不否认,由于最近求和与等待和平的态度不够真诚,迦太基人的信义在你们眼中是值得怀疑的。
multum, per quos petita sit, ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio.
斯基皮奥啊,通过谁来寻求和平,对于维护和平的信用至关重要。
§30.30.28vestri quoque, ut audio, patres non nihil etiam ob hoc, quia parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem:
据我所闻,你们的元老院议员们拒绝和平,也在很大程度上是因为使节团缺乏足够的尊严。
§30.30.29Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor ear, propter quam petii.
我,汉尼拔,在此求和。 若非我相信这是有益的,我决不会求和;也正是为了我求和时所图的那份益处,我将维护它。
§30.30.30et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar, ne quem pacis per me partae paeniteat.
正如当初由于战争是由我发起的,我便极力保证没有谁会为此后悔(直到神明亲自嫉妒并阻挠我们),同样地,我也将竭尽全力,不让任何人对我促成的和平感到后悔。

词汇与语法注释

  1. 30.30.16darent dei, ... reputaremus — 这是一个使用虚拟式未完成过去时(darent, reputaremus)的条件句,表示与现在事实相反的虚拟语气,暗指神明实际上并不会在顺境中赐予人们这样的理智。
  2. 30.30.17ea pro mea deprecantem — 代词 ea(中性复数宾格)呼应关系代词 quibus 所指代的 moenia(罗马城墙)。在 pro mea 中,阴性名词 patria(祖国)被省略。此处形成了对比:昔日用以威胁罗马城墙的东西,如今却为了自己祖国的城墙而进行哀求。
  3. 30.30.19haec in tua, illa in deorum manu est — 根据拉丁语指示代词的标准用法,haec(这个/后者)指代较近的名词 victoria(指望中的胜利),而 illa(那个/前者)指代较远的名词 pax(确定的和平)。
  4. 30.30.24qui nobismet ipsi multam inrogemus — 这是一个带有虚拟式(inrogemus)的关系从句,由形容词 indigni(不配的、无资格的)所引导,表示限制或特质(配得上/有资格做某事)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.30.15-30.30.30. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.30.15-30.30.30

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。