§30.2.1in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram.
三千名士兵被征召往西西里;这既是因为该行省原有的精锐已被运往非洲,也是因为元老院已决定用四十艘船只防守西西里的海岸线,以免任何舰队从非洲渡海而来。
§30.2.2tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceterae in Sicilia veteres refectae.
维利乌斯随身携带了十三艘新船前往西西里;西西里的其余旧船则得到了修缮。
§30.2.3huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit.
前一年的大法官马尔库斯·蓬波尼乌斯,在指挥权获得延长后,被任命为这支舰队的指挥官,他将军队中从意大利运来的新兵安置在船上。
§30.2.4parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus.
元老们决议,将同等数量的船只分配给同样是前一年大法官的格奈乌斯·奥克塔维乌斯,并赋予其同等的指挥权以保卫撒丁岛海岸;大法官伦图卢斯被命令为这些船只提供二千名士兵。
§30.2.5et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent — videbantur autem, quidquid nudatum praesidiis esset, petituri — M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est.
意大利的海岸也交由前一年的大法官马尔库斯·马尔基乌斯率领同等数量的船只保卫,因为当时无法确定迦太基人会将舰队派往何处——而他们似乎打算袭击任何缺乏防卫的地方。
§30.2.6tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli.
根据元老们的决议,执政官们为这支舰队征召了三千名士兵,并为了应对战争的不确定性而准备了两个城市军团。
§30.2.7Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae.
西班牙行省连同现有的军队和指挥权,被判给先前的指挥官卢基乌斯·伦图卢斯和卢基乌斯·马尼乌斯·阿基迪努斯。
viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.
那一年,罗马国家事务总共动用了二十个军团和一百六十艘战船来运作。
praetores in provincias ire iussi.
大法官们被命令前往各自行省。
§30.2.8consulibus imperatum, ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.
执政官们被命令在离开城市之前举办大竞技会,这是独裁官提图斯·马尼乌斯·托尔夸图斯曾许愿在第五年举办的,前提是国家仍处于相同的状态。
§30.2.9et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata.
从多处报告的异兆也在人们心中激起新的宗教畏惧。
aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; §30.2.10mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, complevit.
人们相信,卡皮托林山上的黄金不仅被乌鸦用嘴啄坏,甚至还被它们吞食了;在安提乌姆,老鼠啃咬了金冠;在卡普阿周围,铺天盖地的蝗虫填满了所有的农田,以至于难以弄清它们是从哪里飞来的。
§30.2.11eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; §30.2.12Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit.
在雷亚特,出生了一只长着五只脚的小马;在阿纳尼亚,天空首先出现散落的火光,随后燃烧起巨大的火把;在弗鲁西诺,一道光晕用细线环绕了太阳,接着一个更大的日轮从外面将这个圆圈本身包裹起来;在阿尔皮努姆,平原上的土地塌陷成一个巨大的深坑。
§30.2.13consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit.
当其中一位执政官献祭第一只牺牲兽时,肝脏的突起缺失了。
ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei, quibus sacrificaretur.
这些异兆通过献祭成年牺牲兽得到了消弭;神官会指明了应当向哪些神明献祭。