§30.28.1inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis certum constare apud animos poterat, utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum, quod incolumi exercitu in Africam transisset: §30.28.2locum nimirum, non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in aliena fuisset.
在此期间,希望与忧虑同时与日俱增,人们心中无法足够明确地断定,究竟是该为汉尼拔在十六年后撤离意大利、将这片空荡的土地留给罗马人民而更加感到高兴,还是更该为他带着完好无损的军队渡海前往阿非利加而感到恐惧:改变的显然只是地点,而非危险;而最近去世的、这场如此伟大斗争的预言者昆图斯·法比乌斯,此前经常预言汉尼拔在自己的土地上将比在外邦成为更可怕的敌人,这绝非虚言。
§30.28.3nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa docere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, §30.28.4prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, §30.28.5vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo factus Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset.
西庇阿将要交手的,既不是与西法克斯——一个由半随军贩子斯塔托里乌斯训练其军队的未开化蛮族之王,也不是与他的岳父哈斯德鲁巴——一个极善逃跑的将领,也不是与从半武装的乡野乌合之众中临时召集起来的急造军,而是与汉尼拔,他几乎出生在最勇敢的将领——他父亲的帅帐之中,在武器甲胄之间被抚养和教育,童年时就已是一名士兵,刚成青年就已是统帅,他通过征战直至衰老,用巨大伟业的纪念碑填满了从阿尔卑斯山到海峡的西班牙、高卢和意大利。
ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia, quas vix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem.
他所率领的军队,其军历与他本人的役期相同,历经了人们几乎无法相信人类能够承受的一切艰难困苦的磨练,千百次地浸透了罗马人的鲜血,不仅佩戴着普通士兵、还佩戴着将领们的战利品。
§30.28.6multos occursuros Scipioni in acie, qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos manu sua occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas.
在战场上将与西庇阿相遇的许多人,都曾亲手杀死过罗马的副执政、统帅和执政官,他们因荣获壁冠和壕冠而显赫,曾横行于被攻陷的营地和被占领的罗马城市中。
§30.28.7non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal.
今天罗马人民的政务官们所拥有的法西斯,还没有汉尼拔因屠杀将领所夺得、并能陈列在自己面前的法西斯那么多。
has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, §30.28.8etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces.
通过在心中琢磨这些可怕的前景,他们自己增添了忧虑和恐惧,这也因为,虽然他们若干年来已经习惯了在意大利各处亲眼看着战争进行,抱着缓慢的希望,看不到任何彻底结束战争的临近终点,但西庇阿和汉尼拔这两个仿佛为终极对决而准备的将领,却使所有人的精神为之振奋。
§30.28.9eis quoque, quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae intentiores erant.
即使是那些对西庇阿怀有巨大信任和胜利希望的人,他们心中越是渴望那即将来临的胜利,他们的忧虑就越是迫切。
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, §30.28.10quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, §30.28.11Syphacem captur, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
迦太基人的心境也毫无二致,他们时而看着汉尼拔及其功绩的伟大,便为请求和平感到后悔;时而,当他们回想起自己曾在战场上两次被击败,西法克斯被俘,自己被逐出西班牙、被逐出意大利,而这一切都是凭着西庇阿一人的智勇所致,便将他视作仿佛是为毁灭他们而生的宿命将领,因而战栗不已。