§30.28.1inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis certum constare apud animos poterat, utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum, quod incolumi exercitu in Africam transisset:
これらのことの中で、希望と不安が同時に日ごとに増していった。 そして、16年後にイタリアから退去していくハンニバルが、ローマの人々にそこを空き地として残したことを喜ぶべきか、それとも彼が軍勢を無傷のままアフリカへ渡らせてしまったことをむしろ恐れるべきか、人々の心の中でどちらがより喜びに値するか十分に確信が持てなかった。
§30.28.2locum nimirum, non periculum mutatum;
確かに場所が変わっただけで、危険が変わったのではない。
cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in aliena fuisset.
最近亡くなったばかりの、この非常に大きな戦いの預言者であったクィントゥス・ファビウスが、ハンニバルは異国の地におけるよりも自国においてより恐るべき敵となるであろうと常々警告していたのは、無駄ではなかったのだ。
§30.28.3nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa docere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale,
スキピオがこれから対峙せねばならないのは、かつて半従卒のスタトリウスが軍隊を訓練したことのある未開の蛮族の王シファクスでもなく、その義父で最も逃げ足の速い将軍ハスドルバルでもなく、また農民の半分武装した群衆からにわかにかき集められた急造の軍勢でもなく、ハンニバルなのだ。
§30.28.4prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, §30.28.5vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo factus Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset.
彼は、最も勇敢な将軍であった父の陣営に生まれ、武器の間で養われ育てられ、少年にしてすでに兵士であり、かろうじて青年となってすでに将軍であり、老年になるまで勝ち続けることで、アルプスから海峡に至るまでのヒスパニア、ガリア、イタリアを自らの巨大な偉業の記念碑で満たした男なのだ。
ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia, quas vix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem.
彼は、自身の軍歴と同じだけの従軍期間を持ち、人間が耐え抜いたとは到底信じられないほどのあらゆる辛苦への忍耐によって鍛え抜かれ、千度もローマ人の血にまみれ、兵士のみならず将軍たちの戦利品をも身につけた軍勢を率いているのだ。
§30.28.6multos occursuros Scipioni in acie, qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos manu sua occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas.
戦列においてスキピオに立ち向かう者たちの多くは、ローマの法務官、将軍、執政官たちを自らの手で殺害し、壁冠や塹壕冠を授けられて誇らしげにし、占領されたローマの陣営や都市を縦横に歩き回った者たちなのである。
§30.28.7non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal.
今日、ローマの民の政務官たちが擁しているファスケスの数は、ハンニバルが将軍たちの殺害によって奪い、自らの前に掲げることができる数よりも少ない。
has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant,
このような恐るべき考えを心の中で巡らせることで、彼ら自身が不安と恐れを増大させていた。
§30.28.8etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces.
それはまた、数年の間、イタリアのあちこちで、戦争の終結が近いという希望も持てぬまま、目の前で繰り広げられる戦争に慣れきっていた人々に対して、スキピオとハンニバルという、まるで最後の決戦のために用意されたかのような両将軍が、すべての人々の心を奮い立たせたからでもあった。
§30.28.9eis quoque, quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae intentiores erant.
スキピオに対して絶大な信頼と勝利への希望を抱いていた人々にとっても、その勝利が間近に迫っていると心に思い描けば描くほど、彼らの不安はよりいっそう強まった。
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat,
カルタゴ人たちの心の状態も、これと少しも違わなかった。
§30.28.10quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, §30.28.11Syphacem captur, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
彼らは、ハンニバルとその偉業の偉大さを目の当たりにするときには、和平を求めたことを後悔し、また他方で、自分たちが戦場で二度敗北したこと、シファクスが捕らえられたこと、ヒスパニアから追われ、イタリアから追われたこと、そしてこれらすべてがスキピオ一人の徳と智略によって成し遂げられたことを顧みるときには、彼をまるで自分たちの破滅のために生まれた運命の将軍であるかのように恐れおののいた。