§30.20.1frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse.
据说,他咬牙切齿,叹息连连,几乎忍不住眼泪,听完了使者们的话。
§30.20.2postquam edita sunt mandata “iam non perplexe” inquit, “sed palam revocant, qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.
在传达了命令之后,他说:“现在他们不再含糊其辞,而是公开地召回我了——那些通过禁止派遣援军和资金,早就一直在拖我后腿的人。
§30.20.3vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
因此,战胜汉尼拔的并不是屡次被杀戮和击溃的罗马人民,而是迦太基元老院,凭借着他们的诽谤与嫉妒。
§30.20.4neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, §30.20.5ruina Carthaginis oppressit.
普布利乌斯·西庇阿并不会像汉诺那样,因我这次屈辱的归国而如此弹冠相庆、得意忘形;汉诺既然无法通过其他手段,便以迦太基的毁灭来压垮我们家族。
” iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves.
”由于在心中早已预感到这一点,他在此前就已准备好了船只。
itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur, dimissa,
因此,他以留守部队为名,将无用的士兵人群遣散到布鲁提领地的城镇中(这些城镇数量很少,与其说是出于忠诚,不如说是出于恐惧而被维系着),而将军队中的精锐运往非洲。
§30.20.6quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.
许多意大利裔的人因拒绝跟随前往非洲,撤退到了直到那天仍神圣不可侵犯的拉西尼亚朱诺神庙中,却在神庙内部惨遭屠杀。
§30.20.7raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem.
据说,极少有其他因流放而离开祖国的人,会像汉诺拔离开敌人的土地时那样忧伤地离去。
respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput execratum, §30.20.8quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset.
据说他频频回首意大利的海岸,控诉着神明与人类,并对自己和自己的首级发出诅咒,因为他没有把在坎尼战役中沾满鲜血的士兵直接引向罗马。
Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset; §30.20.9se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse.
他抱怨说,西庇阿竟敢前往迦太基,而他作为执政官在意大利甚至连一个迦太基敌人的影子都没见过;而自己却在特拉西梅诺和坎尼斩杀十万武装之众后,在卡西里努姆、库迈和诺拉一带老去。
haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.
他如此控诉和抱怨着,被从长期占有的意大利土地上拉走了。