§30.19.1Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.
马戈在紧接着的深夜里静悄悄地出发,因伤势而在所能承受的行军限度内极力赶路,抵达了因加乌尼路里古里亚人领地内的海边。
§30.19.2ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; §30.19.3id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant.
在那里,几天前已将船只驶入高卢湾的迦太基使者们前来见他,命令他尽早渡海前往非洲;他们表示,他的兄弟汉尼拔也将这样做——因为去往他那里的使者也同样命令了此事——而且迦太基人的局势已不容许他们用武力占领高卢和意大利。
§30.19.4Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, §30.19.5deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur.
马戈不仅为元老院的命令和祖国的危机所动,而且还担心如果自己耽搁,胜利的敌人就会步步逼近,且见迦太基人放弃意大利,里古里亚人自身也会向那些他们不久后即归其管辖的人投降;同时,他希望在航行中伤口的颠簸会比在陆路上更为缓和,且一切都将更有利于治疗,于是他将军队登船并出发,但在刚越过撒丁岛时便因伤势过重而去世。
naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana, quae circa Sardiniam erat, capiuntur.
几艘因在公海被冲散的迦太基船只也被撒丁岛周围的罗马舰队捕获。
§30.19.6haec terra marique in parte Italiae qua iacet ad Alpes, gesta.
这些便是于紧邻阿尔卑斯山的意大利那一带,在陆地和海上所完成的战绩。
consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque — §30.19.7nam eo quoque processerat — gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Bois capti fuerant, §30.19.8hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
执政官盖乌斯·塞尔维利乌斯在其属州伊特鲁里亚和高卢未立下任何值得纪念的功绩—— 因为他也曾推进到那里——在他将那已被波伊人在坦内图姆村附近俘虏的父亲盖乌斯·塞尔维利乌斯和盖乌斯·鲁塔提乌斯在十六年后从奴役状态中解救出来之后,他身旁一侧是父亲,另一侧是卡图鲁斯,比起公职的荣耀,更显私家光彩地回到了罗马。
§30.19.9latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus erat.
人们向民众提出了一项提案,免得盖乌斯·塞尔维利乌斯因在曾坐过库鲁尔椅的父亲依然在世时——尽管他对此并不知情——担任了平民护民官和平民市政官而受到惩罚,因为这违反了法律的规定。
hac rogatione perlata in provinciam rediit.
这项法案通过后,他回到了自己的属州。
§30.19.10ad Cn. Servilium consulem qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Besidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere.
处于布鲁提地区的执政官格奈乌斯·塞尔维利乌斯,迎来了康森蒂亚、奥富古姆、贝尔盖、贝西迪埃、奥克里库鲁姆、林法乌姆、阿尔根塔努姆、克兰佩蒂亚以及许多无名部族的归顺,因为他们看到布匿战争已日渐衰微。
§30.19.11idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit.
同一位执政官在克罗托内领土上与汉尼拔展开了会战。
obscura eius pugnae fama est.
关于那场战斗的传闻十分模糊。
Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯声称有五千名敌人被杀;这是一个如此重大的事件,以至于要么是被无耻地捏造,要么是被疏忽地遗漏了。
§30.19.12nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus, quibus ad Magonem, venerunt.
确实,汉尼拔在意大利没有再进行任何进一步的行动;因为向他发出召回非洲指令的迦太基使者,也碰巧在去往马戈那里的那几天来到了他这里。