§30.20.1frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse.
彼は歯ぎしりし、うめき、かろうじて涙をこらえながら、使節たちの言葉を聞いたと言われている。
§30.20.2postquam edita sunt mandata “iam non perplexe” inquit, “sed palam revocant, qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.
命令が伝えられると、彼は言った。 「彼らはもはや曖昧にではなく、公然と私を召還しているのだ。 増援や資金が送られるのを禁じることによって、とうの昔から私を引き留めようとしていた者たちが。
§30.20.3vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
したがって、ハンニバルを打ち破ったのは、度重なって殺戮され敗走させられたローマ民衆ではなく、カルタゴの元老院であり、その非難と嫉妬なのだ。
§30.20.4neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, §30.20.5ruina Carthaginis oppressit.
そして、私のこの不名誉な帰還を、プブリウス・スキピオが喜んで得意げになるほどには、ハノは喜ばないだろう。 ハノは、他の方法では不可能であったために、カルタゴの破滅によって我らの一族を押し潰したのだから。
” iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves.
」すでに心の中でこのこと自体を予期していた彼は、あらかじめ船を用意していた。
itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur, dimissa, §30.20.6quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.
そのため、守備隊という名目で、忠誠心よりはむしろ恐怖によって維持されていたブルッティウム地方のわずかな町々に、不要な兵士の群れを解散させて送り出すと、軍の中で精鋭であった者たちをアフリカへと運び去り、アフリカへ従うことを拒んでその日まで不可侵であったラキニアのユノの神殿へと退避していたイタリア系の多くの人々を、神殿の内部で無残にも虐殺した。
§30.20.7raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem.
追放のために祖国を去る他の誰であっても、敵の土地から立ち去るハンニバルほど悲しんで出発した者はめったにいないと人々は伝えている。
respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput execratum,
彼はしばしばイタリアの海岸を振り返り、神々と人間を非難し、自分自身とその頭に対しても呪いをかけたと言われる。
§30.20.8quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset;
それは、カンナエの勝利の直後に、血に染まった兵士たちをローマへと率いていかなかったことに対する悔恨からであった。
§30.20.9se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse.
執政官でありながらイタリアにおいてカルタゴの敵を見たこともなかったスキピオが、カルタゴへと行く勇気を持ったのに対して、自分はトラシメヌスやカンナエで10万人の武装兵を殺害しながら、カシリヌムやクマエやノラの周辺で老いさらばえてしまったのだと。
haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.
このように非難し嘆きながら、彼は長年にわたるイタリアの占有から引き離された。