Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.21.1-30.21.12

得知汉尼拔撤军与元老院的反应

第 1002 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马人得知汉尼拔和马戈出发前往非洲的消息,但因担忧战局而无法释怀,长者们呼吁向诸神感恩。随后萨贡托使者送来俘虏,罗马着手接待前来求和的迦太基使者。

§30.21.1Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos adlatum est.
就在那几天里,罗马传来了马戈和汉尼拔两人都已出发的消息。
cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam, et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, §30.21.2et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.
这双重喜讯带来的快乐因两个原因而减弱:一是尽管元老院下达了命令,但将领们在阻留他们时,似乎缺乏足够的决心或力量;二是由于战争的全部重担都倾斜在单一的军队和将领身上,人们对局势将走向何方深感忧虑。
§30.21.3per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent.
就在那几天里,萨贡托的使者们来到了罗马,押送着他们连同资金一起逮捕的迦太基人,这些迦太基人曾渡海前往西班牙以招募辅助部队。
§30.21.4ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt.
他们在元老院议事堂的门厅里放下了二百五十磅黄金和八百磅白银。
§30.21.5hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiae legatis actae atque insuper munera data ac naves, quibus in Hispaniam reverterentur.
被捕的人被接收并关入监狱,黄金和白银得以归还,使者们受到了致谢,此外还赠予了礼物以及供他们返回西班牙的船只。
§30.21.6mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esse meminisse; §30.21.7quas deinde clades, quos luctus incidisse.
随后,年长议员们提到,人们对好事的感觉往往比对坏事要迟钝;他们还记得,当汉尼拔侵入意大利时,曾引起了多么巨大的恐怖和惊慌;随后又降临了怎样的灾难和怎样的悲哀。
visa castra hostium e muris urbis; quae vota singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces manus ad caelum porgentium auditas,
人们曾从城墙上看见敌人的营房;个人和全体曾许下过怎样的誓愿! 在集会上,有多少次听到人们向天伸出双手呼喊的声音: “难道真的会有那一天吗?
§30.21.8en umquam ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent!
届时他们能看见没有敌人的、在安宁的和平中繁荣的意大利!
§30.21.9dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno, nec esse, qui deis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint.
” 诸神终于在第十六年赐予了这一恩赐,然而却没有人主张应当向诸神表示感谢;人们竟然连眼前降临的恩惠都不愿欣然接受,更不用说对过去的恩惠保持足够的铭记了。
§30.21.10conclamatum deinde ex omni parte curiae est, uti referret P. Aelius praetor; decretumque, ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur centum viginti.
随后,从元老院议事堂的各个角落响起了呼喊,要求法务官普布利乌斯·埃利乌斯对此提出议案;并决议在所有神像前举行五天的谢神祭,并献祭一百二十头大型牲畜。
§30.21.11iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur.
已经打发走了莱里乌斯和马西尼萨的使者,此时突然传来消息,称前来元老院求和的迦太基使者已在普特奥利被看见,并将从那里走陆路前来,于是决定召回盖乌斯·莱里乌斯,以便在他的参与下商讨和约。
§30.21.12Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam adduxit; quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.
西庇阿的副官昆图斯·富尔维乌斯·吉洛将迦太基人带到了罗马;由于禁止他们进入市区,他们在公共别墅中获得了招待,并在贝罗纳神庙举行了元老院听证。

词汇与语法注释

  1. 30.21.1profectos adlatum est — 无人称被动语态 `adlatum est`(据报道)引导了一个带对格的不定式从句(`et Magonem et Hannibalem profectos`),省略了助动词 `esse`。
  2. 30.21.1cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam, et quod ... et quod ... — 句子以关系连接词 `cuius` 开始。及物动词 `minuit`(减弱)以 `laetitiam`(快乐)为宾语,而其主语则是后面并列的两个名词性从句 `et quod...` 与 `et quod...`。
  3. 30.21.6segnius homines bona quam mala sentire — 这是承接 `mentio ... facta est`(提到)的间接引语(对格与不定式结构)的开始。该间接引语一直持续到 §30.21.9 结束,其中一系列不定式(§30.21.6 中的 `sentire`、`meminisse`;§30.21.7 中的 `incidisse`、`visa [esse]`、`fuisse`、`auditas [esse]`;§30.21.9 中的 `dedisse`、`esse`)并列,用以陈述年长议员们的话语。
  4. 30.21.8en umquam ille dies futurus esset — 间接引语中的疑问句,由于主句动词为过去时(`auditas [esse]`),因此使用未完成过去时虚拟语气 `futurus esset`。在直接引语中,这将是将来直陈式(`en umquam ille dies erit...?`)。
  5. 30.21.9nedum ut praeteritae satis memores sint — 惯用表达 `nedum ut` 后接虚拟语气(`sint`),表示“更不用说……”或“何况……”。
  6. 30.21.12quibus vetitis ingredi urbem — 包含关系代词 `quibus`(指迦太基使者)的夺格绝对结构。被动分词 `vetitis` 带有不定式 `ingredi`(进入),表示“在禁止他们进入城市的情况下”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.21.1-30.21.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.21.1-30.21.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。