§30.2.1in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram.
シキリアには三千人の兵士が募られた。 それは、その属州が有していた精鋭がアフリカへと渡されていたためであり、また、アフリカからいかなる艦隊も渡って来ないように、四十隻の船でシキリアの海岸線を警備することが決定されていたためであった。
§30.2.2tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceterae in Sicilia veteres refectae.
ウィッリウスは十三隻の新船を携えてシキリアへと赴き、シキリアにあった残りの古い船は修理された。
§30.2.3huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit.
この艦隊の指揮を、前年の法務官で指揮権を延長されて任命されたマルクス・ポンポニウスが執り、イタリアから運ばれてきた新しい兵士たちを船に乗せた。
§30.2.4parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt;
元老院議員たちは、同様に前年の法務官であるグナエウス・オクタウィウスに、同等の指揮権をもって、サルディニアの海岸を警備するために同数の船を割り当てることを決議した。
Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus.
法務官レントゥルスは、二千人の兵士をそれらの船に提供するよう命じられた。
§30.2.5et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent — videbantur autem, quidquid nudatum praesidiis esset, petituri — M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est.
また、イタリアの海岸も、カルタゴ人がどこに艦隊を送るつもりであるかが不確実であったため――もっとも彼らは、防備の薄いいかなる場所をも襲撃すると思われていたのだが――、前年の法務官マルクス・マルキウスに、同数の船とともに警備することが委ねられた。
§30.2.6tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli.
この艦隊のために、元老院の決議に基づき、執政官たちは三千人の兵士を募り、また戦争の不測の事態に備えて二つの首都軍団を配備した。
§30.2.7Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae.
イスパニア地方は、既存の軍隊および指揮権とともに、以前からの指揮官たちであるルキウス・レントゥルスとルキウス・マンリウス・アキディヌスに委ねられた。
viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.
この年、ローマの国事は、全体で二十個軍団と百六十隻の軍船をもって運営された。
praetores in provincias ire iussi.
法務官たちは属州へと赴くよう命じられた。
§30.2.8consulibus imperatum, ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.
執政官たちには、市を出発する前に、独裁官ティトゥス・マンリウス・トルクァトゥスが、もし国家が同じ状態にとどまるならば五年目に開催すると誓約していた大競技会を執り行うよう命令が下された。
§30.2.9et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata.
また、多くの場所から報告された不吉な兆候が、人々の心に新たな宗教的畏怖を呼び起こしていた。
aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse;
カピトリウムの丘の金を、大烏たちが嘴で突いただけでなく、食らいさえしたと信じられた。
§30.2.10mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, complevit.
アンティウムでは、ネズミたちが黄金の冠をかじり、カプア周辺では、どこからやってきたのかほとんどわからないほど、巨大なイナゴの群れがすべての耕地を埋め尽くした。
§30.2.11eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit;
レアテでは、五本の足を持つ子馬が生まれ、アナグニアでは、最初に天に火花が散り、次いで巨大な松明が燃え上がった。
§30.2.12Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit;
フルシノでは、細い線の光輪が太陽を取り囲み、次いでさらに大きな太陽の円が、その光輪自体を外側から包み込んだ。
Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit.
アルピヌムでは、平野部の土地が巨大な窪みとなって陥没した。
§30.2.13consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit.
執政官の一人が最初の犠牲獣を捧げた際、肝臓の突起が欠けていた。
ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei, quibus sacrificaretur.
これらの不吉な前兆は、より大きな犠牲獣によってお祓いされ、神官会によって、生贄を捧げるべき神々が指示された。