§30.1.1Cn. Servilius et C. Servilius consules — sextus decimus is annus belli Punici erat — cum de re publica belloque et §30.1.2provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent sortirenturve, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet; §30.1.3cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius — ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur — P. Licinio succederet.
执政官格奈乌斯·塞尔维利乌斯和盖乌斯·塞尔维利乌斯——这是第二次布匿战争的第十六年——当他们向元老院提交关于国家、战争及行省的咨询时,元老们决议,执政官们应当通过协商或抽签来决定,谁获得布鲁提乌姆地区以对抗汉尼拔,谁获得美特鲁里亚和利古里亚行省;那获得布鲁提乌姆地区的人,应当从普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯手中接收军队;而普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯——因为他作为资深执政官的指挥权也被延长了一年——应当接替普布利乌斯·里基尼乌斯。
§30.1.4is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis.
后者则应当返回罗马,他在战争中也被视为优秀,正如在其他所有方面一样,在那个时代,没有任何公民被认为比他更完美地具备这些素质,自然与命运已将人类的所有福祉都倾注在他身上。
§30.1.5nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et ad populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; §30.1.6super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat.
他同样出身高贵且富有;在容貌和体魄上出类拔萃;无论是在法庭上辩护,还是在元老院和公民大会上进行劝说或规劝,他都被认为极有口才;他精通神官法;除这些之外,执政官一职也使他分享了军事上的荣誉。
quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: §30.1.7M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus; ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtineret cum legionibus iis, quas L. Scribonius priore anno habuisset.
关于布鲁提乌姆行省所作的决定,同样也适用于美特鲁里亚和利古里亚:马尔库斯·科尔内利乌斯被命令将军队移交给新执政官;他自己则在延长指挥权后,率领卢基乌斯·斯克里博尼乌斯前一年所统帅的那些军团,保有高卢行省。
§30.1.8sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem coniectae:
随后他们对行省进行了抽签:凯皮奥抽中布鲁提乌姆,塞尔维利乌斯·格米努斯抽中美特鲁里亚。
§30.1.9iuris dictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus — sub Sp. Lucretio eae fuerant — Quinctilius Varus est sortitus.
接着,大法官们的行省也被投入签筒:埃利乌斯·派图斯抽中城市司法权,普布利乌斯·伦图卢斯抽中撒丁,普布利乌斯·维利乌斯抽中西西里,昆克蒂利乌斯·瓦鲁斯抽中阿里米努姆及两个军团——这些军团此前在斯普里乌斯·卢克雷蒂乌斯统帅下。
§30.1.10et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret.
卢克雷蒂乌斯的指挥权也被延长,以便重建被迦太基人马戈摧毁的格努阿城镇。
P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, §30.1.11prorogatum imperium est, decretumque, ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.
普布利乌斯·西庇阿的指挥权也被延长,不是以时间为限,而是以完成任务为限,直到在非洲的战争结束为止,并且决议应当举行谢神祭,因为他已渡海进入非洲行省,以求此事能对罗马人民、将领本人及军队带来福祉。