§30.15.1Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret — §30.15.2promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum —, ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.
马西尼萨听着这些话,不仅脸上泛起红晕,而且泪水也夺眶而出;当他说他确实将服从统帅的权威,并恳求他,在情况允许的范围内,体谅他那轻率许下的诺言—— ——因为他曾许诺绝不将她交给任何人的权力支配——,便在心乱如麻中从统帅帐篷退回了自己的天幕。
§30.15.3ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, §30.15.4aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, §30.15.5et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse, quam vir uxori debuerit; quoniam eius arbitrium, qui possint, adimant, secundam fidem praestare, ne viva in potestatem Romanorum veniat.
在那里,屏退旁人后,他频繁地叹息和呻吟,以至于天幕周围的人很容易就能听到,在度过了一段时间后,他最后发出一声巨大的呻吟,召唤了仆人中他所信赖的一个,此人按照王室惯例保管着预防命运无常的毒药,并命令他将毒药混在杯中送给索福尼斯巴,同时传话:马西尼萨本乐意向她履行一个丈夫对妻子所欠下的第一份诺言;但既然有权力的人夺走了他的决定权,他就履行第二份诺言,不让她活着落入罗马人的权力之中。
memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum, §30.15.6quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.
记住她的父亲——那位统帅、记住祖国,以及她曾嫁过的两位国王,她应当为自己做打算。
hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, §30.15.7“accipio” inquit “nuptiale munus, nec ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit.
当带着这个口信并同时送去毒药的随从来到索福尼斯巴面前时,她说:“我接受这件婚礼礼物,如果丈夫不能为妻子履行更大的责任,这并非不讨人喜欢。
hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem.
然而,请转告这句话,如果我没有在我的葬礼之日结婚,我会死得更好。
” §30.15.8non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.
” 她说这番话时的神情,不比她毫无惧色、未显露任何慌张迹象地一饮而尽那只接过的药杯时更为激烈。
§30.15.9quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur nunc, §30.15.10quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem, quam necesse fuerit, fecerit, leniter castigat.
当此事报告给西庇阿时,为了防止这个内心痛苦、性格刚烈的年轻人做出更严重的决断,西庇阿立即召见他,时而安慰他,时而温和地责备他,因为他用另一种轻率赎了前一种轻率,并把事情弄得比必要的情况更加悲惨。
§30.15.11postero die ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit.
第二天,为了将他的心思从眼前的动荡中转移开,西庇阿登上了审判台,并下令召集士兵大会。
ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
在那里,他首先称马西尼萨为国王并给予极高的赞誉,随后赠予他金冠、金浅碗、象牙折椅、象牙权杖、刺绣托加以及饰有棕榈图案的突尼克。
§30.15.12addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse, quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat.
他在言语中增加了这项荣誉:在罗马人中没有比凯旋式更宏伟的事了,对于举行凯旋式的人来说,也没有比罗马人民认为在所有外国人中唯有马西尼萨才配享有的这一装装束更崇高的装饰了。
§30.15.13Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati.
接着,他赞扬了莱利乌斯并赠予他金冠;其他军人也根据各自立下的战功获得了赏赐。
§30.15.14his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.
由于这些荣誉,国王的心情得到了缓和,并随着西法克斯的消除而对夺取整个努米底亚的迫近希望充满斗志。