§30.12.1ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, §30.12.2laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.
在那里,西法克斯在敌军的骑兵队中策马疾驰,试图看看是否能通过羞耻心或自身危险来制止溃逃,但他因战马重伤而被掀翻在地下,被敌军制服并生擒,他被押解到莱利乌斯面前,首先将给马西尼萨提供一幕令人欢欣的景观。
§30.12.3Cirta caput regni Syphacis erat eoque se ingens vis hominum ex fuga contulerat.
塞尔塔是西法克斯王国的首都,大量的逃亡人马逃到了那里。
§30.12.4caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat.
那场战役中的伤亡人数比胜利的规模要小,因为当时进行的仅仅是骑兵战。
§30.12.5non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
战死者不超过五千人,在对阵营发起冲击时捕获的人数不及此数的一半,而因失去国王而受惊的乌合之众曾纷纷逃入该阵营。
§30.12.6Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum.
马西尼萨对自己说,在目前,没有什么比胜利者在隔了这么久之后重新拜访祖传王国更美好的了;但是,无论是在顺境还是在逆境中,都没有可以懈怠的余地。
§30.12.7si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.
如果莱利乌斯允许他带着骑兵和被缚的西法克斯先行前往塞尔塔,他将乘着敌方因恐惧而陷入惊慌时将他们全部制服;莱利乌斯则可以率领步兵以适度的行程随后跟进。
§30.12.8adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet.
在莱利乌斯同意后,他先行抵达塞尔塔,并下令召集塞尔塔的首领们进行会谈。
sed apud ignaros regis casus nec, quae acta essent, promendo nec minis nec suadendo ante valuit, quam rex uinctus in conspectum datus est.
但在那些对国王的遭遇一无所知的人中,无论是说明已经发生的事情,还是通过威胁,或是通过劝说,在被缚的国王被带到他们面前之前,都没有起到任何作用。
§30.12.9tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.
这时,面对如此凄惨的景象,人们哭声四起,城墙有的因恐惧而被放弃,有的则因为那些急于在胜利者面前讨好的人达成共识,而把城门打开。
§30.12.10et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
马西尼萨在城门周围和城墙的要害位置部署了守卫,以免给任何人留下逃跑的出口,然后策马疾驰去占领王宫。
intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, §30.12.11uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius: §30.12.12“omnia quidem ut posses” inquit “in nobis, di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, §30.12.13si victricem attingere dexteram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos,
当他进入门厅时,在门槛处,西法克斯的妻子、迦太基人哈斯德鲁巴之女索福尼巴迎上前来;当她在武装人员的队列中,看到因盔甲和其余装束而显得格外显眼的马西尼萨时,便猜到他就是国王(事实也是如此),于是跪倒在他的膝前,说道: “神明以及您的英勇和好运,确实已经赐予您对我们生杀予夺的全力;但如果女囚可以向掌握其生死的主人发出恳求的声音,如果她可以抚摸您的双膝,如果她可以触碰您胜利的右手,我借着王室的尊严(不久前我们也曾拥有这尊严),借着您与西法克斯共有的努米底亚族之名,借着这座王宫的神明祈求并恳请您:愿他们以比把西法克斯送走时更好的预兆迎接您。
§30.12.14qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas.
请对您的恳求者施予此恩惠:无论您的心意如何,请由您亲自决定您的女囚的命运,不要让我落入任何罗马人傲慢和残酷的裁决中。
§30.12.15si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem; §30.12.16quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit, vides.
如果我除了是西法克斯的妻子之外一无是处,我仍然宁愿体验一个努米底亚人、一个和我一样出生在非洲的人的信义,而不是异族人和外国人的信义;一个迦太基女人该从罗马人那里惧怕什么,哈斯德鲁巴的女儿该惧怕什么,您是清楚的。
si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio,
如果您不能通过其他方式,我求您并恳请您,用死亡将我从罗马人的裁决中拯救出来。
§30.12.17oro obtestorque.
” “我求您并恳求您。
” forma erat insignis et florentissima aetas; itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, §30.12.18non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in Venerem praeceps, amore captivae victor captus.
”她容貌出众,正值青春花季;因此,当她一会儿搂着他的膝头,一会儿搂着他的右手,恳求他保证不将她移交给任何罗马人,而她的言词此时已更接近妩媚的诱惑而非哀求时,这位胜利者的心不仅陷入了怜悯,而且,正如努米底亚人容易陷入情爱之中一样,胜利者本人也被女囚的爱所俘虏。
data dextra in id, quod petebatur, obligandae fidei in regiam concedit.
他伸出右手,作为对所求之事信守誓言的保证,随后走进了王宫。
§30.12.19institit deinde reputare secum ipse, quem ad modum promissi fidem praestaret.
随后,他开始亲自在心中权衡如何履行诺言的信义。
quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium: §30.12.20nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam, quae Masinissae iam nupta foret.
当他无法找到解决办法时,他从爱意中借来了一个鲁莽而厚颜无耻的计策:他突然下令在当天准备婚礼,以免给莱利乌斯或西庇阿本人留下任何对一个已经嫁给马西尼萨的女子作为女囚来决定其命运的余地。
§30.12.21factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eamlecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit.
婚礼举行后,莱利乌斯赶到了,他毫不掩饰对这一行为的反对,以至于起初他甚至试图将她从婚床上拽下来,与西法克斯及其他俘虏一起送往西庇阿处。
§30.12.22victus deinde precibus Masinissae orantis, ut arbitrium, utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset, ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae, quae praesidiis regiis tenebantur, adiuvante Masinissa recipit.
随后,在马西尼萨的哀求下,马西尼萨请求他将关于索福尼巴该作为两位国王中哪一位的命运附庸这一裁决提交给西庇阿,莱利乌斯屈服了,在送走西法克斯和俘虏后,他在马西尼萨的协助下收复了由皇家守备队控制的努米底亚其他城市。