§30.10.1inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam a Carthagine petens.
そこから、ローマ軍がまさに防塁を築いていた時、カルタゴからウティカへと向かう敵の艦隊が視界に入った。
§30.10.2igitur omisso opere pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur.
それゆえ、作業は中断されて行軍が布告され、軍旗が速やかに進められ始めた。 これは、陸地と包囲戦に向けられていて海戦にはおよそ適していなかった船が、不意を突かれて撃破されないためであった。
§30.10.3qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris, ut pro aggere ac pontibus praebere ascensus possent?
なぜなら、投射兵器や攻城兵器を運び、輸送船として用いられているか、あるいは城壁に接岸されて土塁や掛け橋の代わりに登り口を提供しているような船が、敏捷で航海用具が整い武装した艦隊に、どうして対抗できたであろうか。
§30.10.4itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet, rostratis, quae praesidio aliis esse poterant, in postremam aciem receptis prope terram, §30.10.5onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se uinculo inligatis conprendit tabulasque superinstravit,
それゆえスキピオは、目的地に到着すると、海戦での通常のやり方とは逆に、本来ならば他の船の護衛となり得たはずの嘴船を陸近くの最後列に退かせ、敵に対して輸送船を四重の列にして障壁のように配置した。 そして、戦闘の混乱の中でその隊列が乱されないよう、マストやヤードを船から船へと渡し、頑丈なロープでまるで一つの絆のように互いを結びつけて固定し、その上に厚板を敷き並べた。
§30.10.6ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
それは船の隊列全体に通路ができるようにするためであり、またその架け橋の下には隙間を作り、そこを通って偵察船が敵に向かって突撃し、また安全に退却できるようにした。
§30.10.7his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur, telorum maxime missilium, ut quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur.
状況に応じてこれらが急速に準備されると、およそ千人の精選された戦闘員が輸送船に乗り込まされ、どんなに長い戦闘にも耐えうるよう、とりわけ投射兵器の大変な量が積み込まれた。
§30.10.8ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
こうして彼らは、準備を整え緊張を保ちつつ敵の到来を待っていた。
Carthaginienses, qui, §30.10.9si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum — Rusucmona Afri vocant — classem adpulere;
カルタゴ人たちは、もし急いでいたならば、うろたえる人々の混乱に紛れて最初の突撃であらゆるものを圧倒していただろうが、陸上での敗北に衝撃を受けており、それゆえ自分たちがより優勢であった海においてさえ十分に自信を持てず、緩慢な航海で一日を費やした挙句、日没近くに――アフリカ人は「ルスウクモナ」と呼ぶ――港に艦隊を接岸させた。
§30.10.10postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis.
翌日の日の出近く、彼らは沖合から、あたかも正規の海戦を行うかのごとく、またローマ軍が対抗して打って出てくるかのごとく、船を整列させた。
§30.10.11cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur.
彼らは長い間その場にとどまっていたが、敵に何の動きもないことを見ると、ようやくその時になって輸送船に攻撃を仕掛けた。
§30.10.12erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium.
その様子は海戦にはまったく似ておらず、むしろ城壁を攻撃する船の様相に極めて近かった。
§30.10.13altitudine aliquantum onerariae superabant;
輸送船のほうが高さにおいていくらか勝っていた。
ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.
カルタゴ人は、嘴船から上向きに投げるために、ほとんど役に立たない武器を高い場所へと投げていたが、上方の輸送船からの打撃は、それ自身の重みによってより重く、より正確に放たれた。
§30.10.14speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
架け橋の下の隙間から時折飛び出していた偵察船やその他の軽快な舟艇は、最初は敵の嘴船の突撃とその大きさそれ自体によって圧倒された。
§30.10.15deinde propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu, ne ambiguo ictu suis inciderent.
次いでそれらは戦闘員たちにとっても邪魔になった。 なぜなら、それらが敵の船と入り乱れたため、敵味方不明の打撃によって味方に当たってしまうことを恐れて、しばしば武器を放つのを控えざるを得なかったからである。
§30.10.16postremo asseres ferreo unco praefixi — harpagones vocant — ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
最後には、先端に鉄の鉤が取り付けられた丸太――人々はこれをハルパゴーと呼ぶ――が、カルタゴの船からローマの船へと投げ込まれ始めた。
§30.10.17quos cum neque ipsos neque catenas, §30.10.18quibus suspensi iniciebantur, incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula, quibus alis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
彼らはその鉤自体も、それが吊り下げられて投げ込まれていた鎖をも切断することができなかったため、後退した嘴船がそれぞれ、鉤にかかった輸送船を引っ張るたびに、その船が他の船と結び合わされていたロープが引きちぎられ、さらには同時に複数の船の列までもが引きずられていくのを見るほどであった。
§30.10.19hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est.
主にこの方法によって、第一列の架け橋は破壊され、戦闘員たちには、第二列の船へと飛び移るための余地が辛うじて与えられるのみであった。
§30.10.20sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt: maior quam pro re laetitia, sed eo gratior, quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat cum eo,
およそ60隻の輸送船が、船尾から引きずり出されてカルタゴへと持ち去られた。 この喜びは、実際の成果に比して過大なものであったが、絶え間ない敗北と涙の中で、予期せぬ喜びが、いかに小さくとも一つ、差し込んできたがゆえに、それだけいっそう喜ばしいものであった。
§30.10.21ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
それとともに、もし自国の船の指揮官たちが怠慢でなく、またスキピオが適時に救援に駆けつけていなかったならば、ローマの艦隊は破滅の一歩手前であったことが明らかになった。