Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.9.1-3.9.13

特伦蒂利乌斯提出限制执政官权力的法案

第 135 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

随着对外战争的胜利,罗马局势恢复平静,但平民护民官特伦蒂利乌斯提出限制执政官无限权力的法案,引发国内政治动荡;城市长官法比乌斯发表猛烈演讲予以反击,最终促使该法案暂缓处理。

§3.9.1sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt.
就这样,罗马的局势恢复了旧态,而战争的顺利进展立即激起了城内的动荡。
C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit.
那一年,盖乌斯·特伦蒂利乌斯·哈尔萨担任平民护民官。
§3.9.2is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati invehebatur.
他认为趁执政官不在,正是开展护民官活动的时机,于是在几天里向平民控诉贵族的傲慢,尤其是猛烈抨击执政官的命令权,称其对于一个自由的城邦而言过于庞大且无法容忍。
nomine enim tantum minus invidiosum, §3.9.3re ipsa prope atrocius quam regium esse; §3.9.4quippe duos pro uno dominos acceptos immoderata, infinita potestate, qui, soluti atque effrenati ipsi, omnis metus legum omniaque supplicia verterent in plebem.
因为他声称,这种权力仅仅在名称上不那么令人憎恶,在实质上却几乎比王权还要残酷;因为人们接受了两个主人来代替一个主人,他们拥有无节制、无限的权力,自身不受法律约束且肆无忌惮,将对法律的所有恐惧和所有刑罚都转向了平民。
§3.9.5quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis: quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum; non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.
为了不让这种放纵对他们而言成为永久之物,他宣布自己将提出一项法案,以便选出五人委员会来起草关于执政官命令权的法律:凡是人民授予他们支配自己的权力,执政官就只能使用这种权力;他们自己不得将自己的欲望和放纵视为法律。
§3.9.6qua promulgata lege cum timerent patres, ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, §3.9.7relictum minarum atque terroris sit: insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam.
当该法案公布时,贵族们害怕在执政官不在的情况下被迫屈服,于是城市长官昆图斯·法比乌斯召集了元老院。 他对该法案和提案者本人进行了极其猛烈的抨击,以至于即使两位执政官都满怀敌意地围住护民官,也不会留下更多的威胁和恐吓了:(法比乌斯称)特伦蒂利乌斯心怀阴谋,趁虚而入袭击了国家。
§3.9.8si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati dii tribunum dedissent, non potuisse sisti.
如果愤怒的神明在前一年的瘟疫和战争期间,赐予了一个像他这样的护民官,国家就不可能维持下去。
mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in conluuione omnium rerum ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.
在两位执政官去世、病重的城邦卧地不起、万事混乱之际,他本会提出废除国家执政官命令权的法律,并会成为沃尔斯奇人和埃奎人进攻城市的领袖。
§3.9.9quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus, quorum in aliquem saevitum sit?
到底凭什么? 难道如果执政官对任何公民做出了傲慢或残酷的事情,就不允许他指定审判日期,在那些受到施暴的同样法官面前进行指控吗?
§3.9.10non illum consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere, quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala.
他并不是让执政官的命令权,而是让护民官的权力变得令人憎恶和无法容忍,这种权力刚刚平息并与贵族达成和解,却又被重新拉回到过去的恶果中。
neque illum se deprecari, quo minus pergat, ut coeperit; “vos” inquit Fabius, §3.9.11“ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse: tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus.
而且他并不恳求他不要按他开始的那样继续下去;法比乌斯说:“你们,其余的护民官们,我们请求你们,首先要考虑到你们那项权力是为了援助个人、而不是为了毁灭全体而设立的:你们被选为平民护民官,而不是贵族的敌人。
§3.9.12nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi.
对我们而言是悲惨的,对你们而言是招致怨恨的,即被遗弃的国家遭到入侵。
non ius vestrum, sed invidiam minueritis.
你们减少的将不是你们的权利,而是怨恨。
agite cum collega, ut rem integram in adventum consulum differat.
与你们的同事商量,让他把这件事原封不动地推迟到执政官归来。
ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.
甚至埃奎人和沃尔斯奇人,在前一年执政官被瘟疫夺去生命时,也没有对我们发起残酷而傲慢的战争。
§3.9.13agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata consules extemplo arcessiti.
” 护民官们与特伦蒂利乌斯进行交涉,该行动在表面上被推迟,实际上被撤销,执政官们随即被召回。

词汇与语法注释

  1. 3.9.2nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse — 间接引语中的宾格加不定式结构。以 `esse` 引导的从句以先前名出的 `consulare imperium` 为主语,表达了特伦蒂利乌斯的指控内容,该结构隶属于主句动词 `invehebatur`(或暗示的“说”字)。
  2. 3.9.8non potuisse sisti — 间接引语中过去虚拟条件句的主句。在直接引语中本应为 `non potuisset sisti`,在此变为现在完成不定式 `potuisse`。其中 `sisti` 是动词 `sisto` 的现在被动不定式,在此处作无人称使用,表示“国家得以维持、挺住”。
  3. 3.9.8laturum leges fuisse, ducem ... futurum — 间接引语中虚拟条件句主句的主动语态表达。直接引语中的虚拟过去完成时(`tulisset`, `fuisset`)在间接引语中根据常规语法规则变为了主动未来分词加 `fuisse` 的形式(`laturum fuisse` 及省略了 `fuisse` 的 `futurum`)。
  4. 3.9.9illi non licere — 间接引语中的修辞性疑问句。在直接引语中第一和第三人称的提问,转入间接引语时通常使用宾格加不定式结构(`licere`)而非虚拟语气。`illi`(对他而言)是代词与格,指代护民官特伦蒂利乌斯。
  5. 3.9.12non ius vestrum, sed invidiam minueritis — 动词 `minueritis` 是第二人称复数的未来完成直说语态(或完成虚拟语态)。此处最好理解为未来完成时,带有确信语气地指出某种行为的未来结果:“你们将减少的不是你们的权利,而是怨恨。”

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.9.1-3.9.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.9.1-3.9.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。