§3.10.1Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit.
卢克雷蒂乌斯带着丰厚的战利品和远为巨大的荣耀归来。
et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret.
他抵达时,在战神广场展出的全部战利品进一步增加了他的荣耀,使得每个人都可以在三天内认领并带回自己的财产。
reliqua vendita, quibus domini non extitere.
那些没有主人认领的剩余战利品被变卖了。
§3.10.2debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit.
经大家一致同意,执政官本应获得凯旋式,但由于护民官正在推行法案,此事被推迟了;对执政官而言,阻止该法案是更为迫切的任务。
§3.10.3iactata per aliquot dies cum in senatu res, tum apud populum est.
几天里,这件事在元老院和民众中都被反复讨论。
§3.10.4cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit.
最终,护民官屈服于执政官的威严并罢手。
tum imperatori exercituique honos suus redditus; triumphavit de Volscis Aequisque, triumphantem secutae suae legiones.
于是,属于统帅和军队的荣誉得以恢复;他因击败沃尔斯奇人和埃奎人而举行了凯旋式,他的军团跟随着举行凯旋式的他。
alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret.
另一位执政官则获准在没有士兵随行的情况下,以小凯旋式进入市区。
§3.10.5anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est; §3.10.6erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius.
随后在次年,特伦蒂利乌斯法由全体护民官同僚重新提出,开始向新任执政官发难;当时的执政官是普布利乌斯·沃鲁姆尼乌斯和塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯。
eo anno caelum ardere visum, terra ingenti concussa motu est.
那一年,天空似乎在燃烧,大地因强烈的地震而震动。
bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum.
母牛开口说话这一在前一年未被相信的事,如今人们也信以为真。
inter alia prodigia et came pluit, quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret.
在其他异象中,甚至还下了肉雨,据说大量的鸟类在空中飞舞,将落下的肉雨夺走;那些掉落在地上的肉,散落在那儿好几天,其气味却完全没有改变。
§3.10.7libri per duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum, ut seditionibus abstineretur.
祭祀二人官查阅了神谕书;书中预言了外邦人集会带来的危险,恐防城市的最高处遭到袭击并发生屠杀;在其他警告中,特别提到应当避免内讧。
id factum ad inpediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
护民官们指责说,做出这件事是为了阻挠法案,于是发生了一场巨大的争斗。
§3.10.8ecce, ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici nuntiant Volscos et Aequos, etsi accisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse.
瞧,仿佛每年都在重复同样的循环,赫尔尼奇人带来消息称,沃尔斯奇人和埃奎人尽管元气大伤,却正在重整军队;战局的重心在安提乌姆,安提乌姆的殖民者们在埃凯特拉公然举行会议;那里是战争的首脑,也是战争的生力军。
§3.10.9ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur.
诸如此类的消息在元老院宣布后,征兵令随即下达。
consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.
执政官们被命令在彼此之间分配战争的管理权,使一人负责沃尔斯奇人的行省,另一人负责埃奎人的行省。
§3.10.10tribuni coram in foro personare fabulam conpositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos.
护民官们在广场上公开喧嚷,称沃尔斯奇战争是一出编造出来的戏码,而赫尔尼奇人已经准备好扮演他们的角色。
iam ne virtute quidem premi libertatem populi Romani, sed arte eludi.
罗马人民的自由如今甚至不是被武力所压制,而是被诡计所戏弄。
§3.10.11quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam fidam, propinquam infamem fieri.
因为人们已经不再相信,几乎被赶尽杀绝的沃尔斯奇人和埃奎人还能自发地拿起武器,所以必须寻找新的敌人;一个忠诚且邻近的殖民地正在遭到污蔑。
§3.10.12bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.
战争名义上是向无辜的安提乌姆人宣战,实际上却是针对罗马平民而发动,他们企图让平民背负武装,以急行军赶出城外,试图通过流放和驱逐市民,来向护民官报复。
§3.10.13sic — ne quid aliud actum putent — victam legem esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant.
如此一来——免得平民以为还有别图——法案就注定失败了,除非他们在事情尚未定局、仍留在家中并身穿托加时,保持警惕,免得被剥夺对城市的占有,免得被迫套上轭。
§3.10.14si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos.
如果他们有决心,援助就绝不会匮乏;全体护民官都意见一致。
nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno, ut tuto libertas defendi posset.
没有任何外部的恐怖,也没有任何危险;神明在去年已作好安排,使得自由能安全地得到捍卫。
haec tribuni.
护民官们如是说。