Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.67.1-3.67.11

昆克蒂乌斯痛斥内讧与怯懦的演讲

第 193 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官昆克蒂乌斯在公民大会上发表讲演,谴责罗马公民在敌人入侵眼前的懦弱,以及贵族与平民之间永无休止的内讧。

§3.67.1ibi in hanc sententiam locutum accipio: “etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in conspectum vestrum processi.
我获悉他在那里发表了如下主旨的演讲:“罗马公民们,虽然我自知无罪,但我仍怀着极大的羞耻走到了你们面前。
hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae inpune armatos uenisse.
你们知道这一点,而这也将被传给后世作为记忆:在提图斯·昆克蒂乌斯第四次担任执政官期间,那几乎无法与赫尔尼基人抗衡的埃奎人和沃尔斯奇人,竟然全副武装、未受惩罚地逼近了罗马城的城墙。
hanc ego ignominiam, §3.67.2quamquam iam diu ita vivitur, ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum inminere anno scissem, vel exilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem.
这一耻辱,尽管长期以来人们的生活方式已使心灵无法预见任何好事,但如果我早知这一年偏偏会面临这般险境,那么,即便没有其他逃避公职的途径,我也宁愿通过流亡或死亡来避开它。
§3.67.3ergo si viri arma illa habuissent, quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit.
因此,如果当时在我们门前的那些武器是由真正的男子汉所持有,那么在我的执政官任期内,罗马就已经陷落了。
satis honorum, satis superque vitae erat; mori consulem tertium oportuit.
我的荣誉已足够,生命也已足够、甚至绰绰有余;我本该在第三次担任执政官时死去。
quem tandem ignavissimi hostium contempsere?
请问,那些最懦弱的敌人,究竟是在蔑视谁?
§3.67.4nos consules an vos, Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expetite; §3.67.5si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites; vosmet tantum eorum paeniteat.
是我们执政官,还是你们,罗马公民们? 如果过错在我们,就从不配的人手中夺走指挥权;如果这还不够,就此外寻求惩罚;如果过错在你们,罗马公民们,愿神明和人类中无人来惩罚你们的过错,只愿你们自己悔过。
non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos novere; §3.67.6discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperi nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos.
他们并非轻视你们的懦弱,也并非信任自己的勇气;因为,他们曾无数次被击溃和驱散,丢弃了营地,被没收了土地,被逼从轭下通过,他们既深知自己,也深知你们;阶层的分歧和这座城市的毒药——父老与平民之间的争斗,由于我们对权力、你们对自由都毫无节制,由于你们厌恶贵族的政务官,而我们厌恶平民的政务官——使他们壮了胆。
§3.67.7pro deum fidem quid vobis vultis? tribunos plebis concupistis;
凭着神明的信用,你们到底想要什么?
concordiae causa concessimus. decemviros desiderastis: creari passi sumus. decemvirorum vos pertaesum est: coegimus abire magistratu.
你们渴望平民护民官,为了和解,我们让步了;你们企盼十人委员会,我们允许了其设立;你们对十人委员会感到厌倦了,我们迫使他们离职。
§3.67.8manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus.
当那些人已降为私敌(平民),你们的愤怒却依然不消,我们容忍了最高贵、最受尊敬的人死去或被流放。
§3.67.9tribunos plebis creare iterum voluistis: creastis; consules facere vestrarum partium: etsi patribus videbamus iniquum patricium quoque magistratum plebi donum fieri sivimus.
你们希望再次设立平民护民官,你们设立了;你们希望由你们的党派担任执政官,虽然在父老们看来这是不公正的,但我们甚至允许贵族的官职成为给平民的赠礼。
auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.
护民官的保护权、向民众的上诉权、强加于父老之上的平民大会决议——在法律平等的名义下,我们的权利被压制,对此我们过去忍受了,现在仍在忍受。
§3.67.10qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.
纷争何时才能了结? 何时才被允许拥有一座统一的城市,何时这才能成为共同的祖国? 我们这些被击败的人,居然比你们这些胜利者心态更平稳、更安分。
§3.67.11satisne est nobis vos metuendos esse? adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons, Esquiliasque vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum hostem nemo submovit; in nos viri, in nos armati estis.
难道对我们来说,必须畏惧你们还不够吗? 为了对抗我们,阿文提诺山被占领了;为了对抗我们,圣山被占领了;而我们甚至亲眼看到埃斯奎里纳差一点被敌人攻陷,却没有人去驱逐爬上土垒的沃尔斯奇敌人;只有在针对我们时你们才是男子汉,只有在针对我们时你们才拿起武器。 ”

词汇与语法注释

  1. 3.67.2ita vivitur — 无人称被动语态。不特定主语,表示“人们以此种方式生活”的普遍状态。
  2. 3.67.3capi Roma me consule potuit — 虚拟条件句(si viri... habuissent)的归结从句。当表示可能的动词(此处为 posse 的完成时 potuit)用于归结从句时,通常使用直陈式完成时而非虚拟式,以表达“本可以发生(但实际上未发生)”的含义。
  3. 3.67.7decemvirorum vos pertaesum est — 无人称动词 pertaedet(厌倦)的句法结构。感到厌倦的人用宾格(vos)表示,产生厌倦的对象用属格(decemvirorum)表示。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.67.1-3.67.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.67.1-3.67.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。