§3.66.1T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt; §3.66.2sed inminebat utrumque.
此后,第四次当选执政官的提图斯·昆克蒂乌斯·卡皮托里努斯与阿格里帕·富里乌斯接任,他们既没有面对国内的骚乱,也没有面对国外的战争;但这两者都已迫在眉睫。
iam non ultra discordia civium reprimi poterat et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta novis semper certaminibus contiones turbaret.
此时,公民之间的不和已无法再被压制,护民官和平民都被煽动起来反对父老们,而针对某位贵族的公审日期的宣布,总是因新的争斗而使公民大会陷入混乱。
§3.66.3ad quorum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces cupidi praedarum biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium; §3.66.4eo adversus se non esse missos exercitus. dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quidquid irarum simultatiumque cum externis fuerit, in ipsos verti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.
听到这些最初的喧嚣,埃奎人和沃尔斯奇人仿佛接到了信号一般拿起武器;同时,由于那些渴望掠夺的领袖们使他们相信:由于平民如今拒绝服从命令,两年前宣布的征兵已无法进行;因此,没有派军队来对付他们;军役的传统因放任自流而正在瓦解,罗马也不再被视为共同的祖国;过去针对外邦人的所有愤怒和仇恨,现在都转向了他们自己;这是彻底铲除因内讧而双目失明的豺狼的良机。
§3.66.5coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde, postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
他们合兵一处,首先彻底蹂躏了拉丁领地;随后,由于那里没有出现任何防卫者,战争的倡导者们便气势大振,一路劫掠,逼近罗马城墙本身,直达埃斯奎里纳门一带,以极其侮辱的方式向城邦展示着田野的荒凉。
§3.66.6unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.
之后,当他们驱赶着掠夺物、列队退回科尔比奥而未受任何惩罚时,执政官昆克蒂乌斯召集民众举行大会。