§3.65.1novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum voluntatem foverunt, duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptavere.
新当选的平民护民官在协补同僚时,顺从了父老们的意愿,甚至协补了两位身为贵族且担任过执政官的人,即斯普里乌斯·塔尔佩乌斯和奥卢斯·阿特尔尼乌斯。
§3.65.2consules creati Sp. Herminius, T. Verginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere.
当选执政官的斯普里乌斯·赫尔米尼乌斯和提图斯·维尔吉尼乌斯·凯利蒙塔努斯,并未特别偏向父老或平民的任何一方,在国内和国外都保持了太平。
§3.65.3L. Trebonius tribunus plebis infestus patribus, quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit, §3.65.4ut, qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, is usque eo rogaret, dum decem tribunos plebi faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
平民护民官卢基乌斯·特雷博尼乌斯对父老们怀有敌意,因为他声称在协补护民官时,自己被他们的诡计所蒙骗,并被同僚们出卖,于是他提出了一项提案:即凡是请求罗马平民选举平民护民官的人,都必须一直请求,直到选出十名平民护民官为止;他通过抨击父老们来履行护民官职责,因此他甚至得到了“阿斯佩尔”(意为严厉者)的别名。
inde M. Geganius Macerinus §3.65.5et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.
此后,马尔库斯·格加尼乌斯·马凯里努斯和盖乌斯·尤利乌斯当选为执政官,他们在维护父老尊严的前提下,没有抨击护民官的权力,平息了护民官们与贵族青年之间产生的争端。
§3.65.6plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
他们通过决议暂停针对沃尔斯奇人和埃奎人战争的征兵,使国家免于骚乱,并声称由于城邦内的安宁,外部一切也都太平,而外部敌人正是通过公民内部的不和才得以重振士气的。
§3.65.7cura pacis concordiae quoque intestinae causa fuit.
对和平的关切也成为了内部和睦的原因。
sed alter semper ordo gravis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.
然而,一个阶层总是对另一个阶层的谦逊态度显得傲慢无礼;年轻的父老们开始对保持安静的平民施加侵害。
§3.65.8ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat, deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
每当护民官去援助地位低下的人时,首先这几乎不起作用,其次连他们自己也未能免受侵犯,尤其是在任期的最后几个月里,因为通过权势者的联合而产生的侵害时有发生,而且在这一年的较后时期,护民官的所有权力效能大抵都会变得有些微弱。
§3.65.9iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse.
此时,平民只有在拥有像伊基利乌斯那样的护民官时,才会对护民官职务寄予些许希望,他们说这两年来自己仅仅拥有虚名而已。
§3.65.10seniores contra patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes esse, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam adversariis superesse animos.
相反,年长的父老们虽然认为自己的年轻人过于凶悍,但他们还是更希望,如果必须超出限度,也是自己人而非对手拥有过剩的锐气。
§3.65.11adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit, ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
维护自由的适度是如此艰难,因为每个人都在假装渴望平等的同时,通过抬高自己来压制他人;由于警惕不让自己感到害怕,人们反而主动使自己变得令人畏惧,并将自己免受的侵害施加于他人,仿佛要么施加侵害、要么遭受侵害乃是不可避免的选择。