§3.63.1Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum, ex quo cesserant, repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu.
因此,他们冲向在他们这一侧曾被放弃的战斗,并重新夺回了他们曾退却的地方;转瞬之间,不仅战斗得以重建,而且萨宾人的侧翼也开始崩溃。
eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit.
在步兵队列保护下的骑兵,退回到了他们的战马前。
§3.63.2transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius; simul et in hostis iam pavidos, quippe fuso suae partis validiore cornu, impetum facit.
随后,胜利的音讯向另一侧的友军传去;与此同时,它也向那些因己方较强的侧翼被击溃而已经陷入惊恐的敌人发起了冲击。
non aliorum eo proelio virtus magis enituit.
在那场战斗中,没有其他人的勇气比他们更显赫。
§3.63.3consul providere omnia, laudare fortis, increpare, sicubi segnior pugna esset.
执政官密切注视着一切,赞扬勇敢者,在任何战斗松懈的地方予以训斥。
castigati fortium statim virorum opera edebant; tantumque hos pudor, quantum alios laudes excitabant.
受到责备的人立刻表现出勇士的行为;羞耻心激起前者的斗志,正如赞扬激起后者的斗志一样。
§3.63.4redintegrato clamore undique omnes conisi hostem avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit.
各处的呐喊声重新响起,所有人齐心协力将敌人击退,此后,罗马人的威力便无法被阻挡。
Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt.
散落溃逃在田野各处的萨宾人将他们的营地留给敌人作为战利品。
ibi non sociorum, sicut in Algido, res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recepit.
在那里,罗马人收回的不是像在阿尔吉杜斯那样盟友的财产,而是因田野遭受劫掠而失去的他们自己的财产。
§3.63.5gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit.
在两个不同地方进行的两场战斗中获得了双重胜利,然而元老院却心怀恶意地仅以执政官的名义决定了为期一天的感谢祭。
populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum; et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.
民众在没有命令的情况下,第二天也成群结队地前去祈祷;这种自发的、大众性的感谢祭,因人们的热情而几乎比官方的更为盛大。
§3.63.6consules ex composite eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere.
执政官们按事先约定在同两日内临近城市,并将元老院召集至马尔斯广场。
ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi.
当他们在那里报告自己的功绩时,贵族中的显贵们抱怨说,元老院被故意安排在士兵中间开会,是为了进行威吓。
§3.63.7itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est — iam tum Apollinare appellabant —, avocavere senatum.
因此,执政官们为了不留下指责的口实,将元老院从那里移到了弗拉米尼乌斯草地(现在那里有阿波罗神庙,当时就已经被称为阿波罗之地)。
§3.63.8ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis dissuasum prodeuntibus,
在那里,当父老们以极大的共识拒绝授予凯旋式时,平民护民官卢基乌斯·伊基里乌斯向民众提出了关于执政官凯旋式的提案,许多人站出来表示反对。
§3.63.9maxime C. Claudio vociferante: de patribus, non de hostibus consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam ante de triumpho per populum actum, semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse. §3.63.10ne reges quidem maiestatem summi ordinis inminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae inplerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.
特别是盖乌斯·克劳狄乌斯高声叫道:执政官们想要对父老们而不是对敌人举行凯旋式,他们是在为护民官的个人恩惠寻求回报,而不是在为勇气寻求荣誉;以前从未有过通过民众来决定凯旋式的事,对这一荣誉的评估和裁决权向来属于元老院;甚至连国王也没有削弱最高阶级的尊严;护民官不应让自己的权力充斥一切,以至于不容许任何国家议会存在;因为只有当每个阶级都保持自己的权利和尊严时,国家才最终是自由的,法律才是平等的。
§3.63.11in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt.
在其他元老院长老们也发表了许多相同意见之后,所有的部落都接受了这一提案。
tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
于是,历史上第一次在没有元老院授权的情况下,根据民众的命令举行了凯旋式。