§3.62.1ad id, quod sua sponte satis conlectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore?
除了他们自身自发高涨的斗志之外,罗马人还因耻辱而进一步被激怒:另一支军队已经要作为胜利者返回城内,而敌人在他们面前却还主动用侮辱来嘲弄他们;如果此时他们还不与敌人旗鼓相当,那么他们究竟什么时候才能与敌人平分秋色呢?
§3.62.2ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione advocata “quem ad modum” inquit “in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse.
当执政官察觉到士兵们在营地里如此抱怨时,他召集了大会并说道:“士兵们,我相信你们已经听说了在阿尔吉杜斯山上的战况。
qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit.
那是一支无愧于自由人民之称的军队。
§3.62.3consilio collegae, virtute militum victoria parta est.
凭借我同僚的谋略和士兵们的勇气,胜利得以夺取。
quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod vos mihi feceritis.
就我而言,我将拥有你们所赋予我的策略与决心。
et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.
这场战争既可以有利地拖延下去,也可以迅速地圆满结束。
§3.62.4si trahendum est, ego, ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem, qua institui, disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem, qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem voluntatis virtutisque vestrae!”
如果需要拖延,为了让你们的希望和勇气与日俱增,我将用我开始时所用的同样纪律来实现它;如果你们现在已经有了足够的勇气,并且乐意决一胜负,那么,就在这里发出你们将在战线上发出的那种呐喊,作为你们意志和勇气的昭示吧!
§3.62.5postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat, gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat.
” 在士兵们以极大的热情发出呐喊之后,他祈求这能带来好运,并声明自己将顺从他们的意愿,在第二天将他们领上战场。
reliquum diei apparandis armis consumptum est.
这一天剩下的时间都花在了准备武器上。
§3.62.6postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis procedunt.
第二天,萨宾人一看到罗马的战线正在排开,他们自己也早已渴望交战,便前进了。
proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nova nuper victoria elatum.
这场战斗一如两支皆对自己充满信心的军队之间所发生的那样,一方因古老而持久的荣耀而骄傲,另一方则因最近的新胜利而意气风发。
§3.62.7consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia, quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine inpressionem facerent, tenuere.
萨宾人还通过谋略增强了他们的力量;因为当他们使战线与罗马人相当时,他们保留了编队外的两千人,以便在战斗进行中对罗马人的左翼发起冲击。
§3.62.8quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt.
当这股兵力侧向推进军旗、对几乎被包围的左翼施加沉重压力时,两个军团的大约六百名骑兵纷纷下马,在己方已经退却的情况下冲到了最前线;他们一方面挺身迎敌,另一方面首先通过平摊危险、继而通过羞耻感,激发了步兵的斗志。
§3.62.9verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
令人羞愧的是,骑兵既用自己的方式也用别人的方式战斗,而步兵甚至连下马的骑兵都不如。