§3.58.1C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum antiquam in patriam se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset, cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque, §3.58.2ne Claudiae genti eam inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni.
盖乌斯·克劳狄乌斯因极其痛恨十人委员会的罪行,且尤为敌视他侄子的傲慢,曾退隐到他古老的故乡雷吉鲁姆。 如今他虽已年迈,却为了替自己曾因厌恶其恶行而避开的人求情免遭危险而回来。 他身着丧服,在一族成员及保护民的陪同下,在广场上逐一恳求人们,不要让克劳狄乌斯家族蒙受如此洗刷不掉的污名,以至于显得他们配受监狱和锁链之灾。
virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones.
他说,一个在后世将成为极受尊崇之形象的男子,罗马法律的制定者和奠基人,不应在夜盗和强盗之间被捆绑着躺在那里。
§3.58.3averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.
让他们暂时将心思从愤怒转向理性与反思,与其因对一个人的憎恨而拒绝许多人的祈求,不如因这么多克劳狄乌斯族人的恳求而宽恕这一个人。
§3.58.4se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse, cuius adversae fortunae velit succursum.
他自己也承认,他这样做是为了家族和名誉,而非与那他试图在其身处逆境时施以援手的人达成了和解。
virtute libertatem recuperatam esse; dementia concordiam ordinum stabiliri posse.
凭借德行重获了自由;而凭借宽容,各阶层的和谐便能得以确立。
§3.58.5erant, quos moveret sua magis pietate quam eius, pro quo agebat, causa; sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae, sed necessariorum Verginiae, trium tribunorum, preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium inplorarent.
有些人被他本人的虔敬挚爱所感动,甚于被他为其辩护之人的案情所打动;但维尔吉尼乌斯则恳求人们不如怜悯他自己和他的女儿,并听取维尔吉尼亚的亲属、三位护民官的祈求,而非听取那个对平民行使世袭统治权的克劳狄乌斯家族的祈求。 这些护民官虽是为了援助平民而设立,如今却在恳求平民自身的信赖和援助。
§3.58.6iustiores hae lacrimae videbantur.
这些眼泪似乎更为正当。
itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.
因此,希望断绝后,在指定的审判日到来之前,阿庇乌斯自杀身亡。
§3.58.7subinde arreptus a P. Numitorio Sp.
紧接着,斯普里乌斯·奥皮乌斯被普布利乌斯·努米托里乌斯逮捕。
Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat, cum iniustae vindiciae a collega dicerentur.
他是仅次于阿庇乌斯的憎恨对象,因为当其同僚宣告不公正的临时占有裁决时,他正身处城中。
§3.58.8plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit.
然而,奥皮乌斯自身所犯下的不法行为,比他未能阻止同僚所招致的憎恨更多。
testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.
一名证人被带了上来,他历数了自己服役二十七次的经历,曾八次获得破格嘉奖,他佩戴着这些奖章在民众面前撕开衣服,露出被鞭笞得伤痕累累的背部,并表示如果被告能说出他有任何过错,他决不请求免除已成为普通公民的被告再次对他施以暴虐。
§3.58.9Op. pius quoque ductus in vincula est et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit.
奥皮乌斯也被锁链押送,并在审判日之前死于狱中。
bona Claudii Oppiique tribuni publicavere.
护民官充公了克劳狄乌斯和奥皮乌斯的财产。
collegae eorum exilii causa solum verterunt: §3.58.10bona publicata sunt.
他们的同僚们为了流亡而离开国土:他们的财产被没收。
et M. Claudius adsertor Verginiae, die dicta damnatus ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exulatum abiit, manesque Verginiae, §3.58.11mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
而维尔吉尼亚的宣示人马尔克斯·克劳狄乌斯在指定日期被判有罪,但因维尔吉尼乌斯本人免除了其极刑,他被释放并前往蒂布尔流亡;而维尔吉尼亚的亡灵,死后比生前更为幸福,在游历了这么多家庭以寻求惩罚之后,在没有留下任何一个罪人时,终于得到了安息。