Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.56.1-3.56.13

维尔吉尼乌斯起诉阿庇乌斯与下狱

第 182 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在护民官权力确立后,维尔吉尼乌斯指控前十人委员阿庇乌斯,要求其就违反法律的临时占有裁决指定审判官,否则将其收监。阿庇乌斯则在被捕时呼吁使用被其废除的上诉权,并向人民求助。

§3.56.1fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
随后,在护民官的权力和平民的自由得以确立之后,护民官们认为现在逐一攻击他们既安全又时机成熟,于是选定维尔吉尼乌斯为首位起诉人,阿庇乌斯为被告。
§3.56.2cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent.
当维尔吉尼乌斯为阿庇乌斯指定了审判日期,而阿庇乌斯在年轻贵族的簇拥下步入广场时,众人一见到他本人及其随从,对那段最可憎权力的记忆便立刻在心中重新唤醒。
§3.56.3tum Verginius “oratio” inquit “rebus dubiis inventa est; itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera inpudentiam in defendendo se adicere patiar.
那时维尔吉尼乌斯说:“言论是在事态存疑时被发明出来的;因此,我既不会在你们面前浪费时间去指控一个你们曾亲自用武力从其残酷统治下解救出来的男人,也不会允许那个家伙在为自己辩护时,将厚颜无耻加之于他的其他罪行之上。
§3.56.4omnium igitur tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio; unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.
因此,阿庇乌斯·克劳狄乌斯,对于你在这两年间不敬且不法地接连敢于犯下的一切恶行,我都予以宽免;但仅就一项指控而言,除非你指定一位审判官——即你违反法律,没有给予从自由到奴役的临时占有裁决——否则我将下令把你押入监狱。
” nec in tribunicio auxilio Appius §3.56.5nec in iudicio populi ullam spem habebat; §3.56.6tamen et tribunos appellavit et nullo morante arreptus a viatore “provoco” inquit.
”阿庇乌斯无论在护民官的援助中,还是在人民的审判中,都没有抱任何希望;然而,他既向护民官求助,且在无人阻拦的情况下被侍从官抓住时说:“我上诉!
audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.
”听到这唯一的一声捍卫自由的呼喊——竟然出自不久前还宣布不予自由临时占有的那个口中——使得全场一片寂静。
§3.56.7et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas: §3.56.8provocare, qui provocationem sustulisset, et inplorare praesidium populi, qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani inplorantis vox audiebatur.
当人们纷纷低声议论神明终究是存在的,并未忽视人世间的事务,且傲慢与残酷虽然来得迟,但绝非轻微的惩罚正在降临之时:一个废除了上诉权的人正在上诉,一个践踏了人民所有权利的人正在恳求人民的保护,一个将自由之身判为奴隶的人在自己缺乏自由权利的情况下正被押往监狱——在集会的嘈杂声中,听到了阿庇乌斯本人恳求罗马人民信义的声音。
§3.56.9maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
他历数了祖先在国内外对国家立下的功勋,以及他自己对罗马平民那份不幸的热忱(为了使法律平等,他不惜极大地触怒贵族而离任执政官),还有他自己的法律——尽管这些法律依然有效,其制定者却要被押送进监狱。
§3.56.10ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri.
至于他个人的功过,他说等获得申辩机会时再去体验;眼下,作为拥有国家共同权利的罗马公民,在已被指定审判日期的情况下,他要求允许他发言,允许他接受罗马人民的审判。
§3.56.11non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.
他并未对憎恨恐惧到在同胞公民的公正与仁慈中不抱希望。
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint.
但如果未经申辩就被押往监狱,他将再次向平民护民官求助,并警告他们不要模仿他们所痛恨的人。
§3.56.12quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis, in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum; inplorare leges de provocatione et consulares et tribunicias eo ipso anno latas.
但是,如果护民官承认他们自己也受制于废除上诉权的同一盟约(他们曾指控十人委员为此共谋),那么他就要向人民上诉;他恳求适用那一年刚刚通过的、关于上诉权的执政官法和护民官法。
§3.56.13quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Appi Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
因为如果一个未经定罪且未获申辩的人不被允许上诉,那么还有谁会去上诉呢? 如果阿庇乌斯·克劳狄乌斯都无法获得法律的保护,那么哪一个平民或卑微之人还能在法律中寻得屏障呢? 他自己将成为一个明证:新法律确立的是专制还是自由,以及针对官员不法侵害的上告与上诉,究竟只是虚设于空洞的字面,还是真实赐予的。

词汇与语法注释

  1. §3.56.1adgredi singulos tutum maturumque iam rati — 意为“认为现在逐个攻击他们是安全且时机成熟的”。`rati` 是异态动词 `reor` 的完成分词,为主格复数,与主语 `tribuni` 一致。不定式 `adgredi` 以 `singulos`(指十人委员们个人)为宾语,`tutum maturumque` 为宾格补足语,其后省略了系动词 `esse`,构成对格与不定式结构。
  2. §3.56.4nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse — 意为“除非你指定一位审判官[来裁决],即你违反法律,没有给予从自由到奴役的临时占有裁决”。`iudicem dices`(指定审判官)指的是罗马诉讼程序中,当事人要求指定一名私人审判官来裁决特定争端。对格不定式从句 `te ... non dedisse` 解释了该诉讼争点(即阿庇乌斯否认临时自由、判定临时占有为奴隶的违法行为)的具体内容。
  3. §3.56.8provocare, qui provocationem sustulisset — 意为“废除了上诉权的人正在上诉”。此处 `provocare`、`inplorare`、`rapi` 用作历史不定式(或表示惊异的感叹不定式),以生动地描绘对比。其主语是由关系从句 `qui ... sustulisset` 等所指代的人(即阿庇乌斯)。关系从句中的虚拟语气(`sustulisset`、`obtrisset`、`addixisset`)带有一种主观定性或讽刺的色彩。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.56.1-3.56.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.56.1-3.56.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。