§3.56.1fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
その後、護民官の権力と平民の自由がともに確立されると、護民官たちは今や(敵を)個別に攻撃することが安全であり時期も熟していると考え、まずウェルギニウスを告発者に、アッピウスを被告に選んだ。
§3.56.2cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent.
ウェルギニウスがアッピウスに裁判の日を指定し、アッピウスが若い貴族たちに囲まれて広場に下りてくると、彼自身と彼の手下たちを見た途端、最も忌まわしい権力の記憶が直ちにすべての人々の心に蘇った。
§3.56.3tum Verginius “oratio” inquit “rebus dubiis inventa est;
そのときウェルギニウスは言った。 「言論(弁明)というものは、事態が疑わしいときに発明されたものです。
itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera inpudentiam in defendendo se adicere patiar.
したがって、私は諸君の前で、その残酷さから諸君自身が武器をとって自らを解放した男を告発するために時間を無駄にするつもりはありませんし、あの男が自分の弁護において、他の数々の犯罪にさらに破廉恥さを付け加えるのを許すつもりもありません。
§3.56.4omnium igitur tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio;
したがって、アッピウス・クラウディウスよ、お前が二年の間に神を畏れず無法にも次から次へと敢行したすべての行為については不問に付してやろう。
unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.
ただ一つの罪について、お前が(身の潔白を示すための)審判官を指名しないなら――すなわち、法律に反して自由から奴隷状態への仮処分を与えなかったという罪であるが――、私はお前を牢獄に引行することを命じる。
” nec in tribunicio auxilio Appius §3.56.5nec in iudicio populi ullam spem habebat;
」アッピウスは護民官の援助にも、人民の裁判にも、いかなる希望も持っていなかった。
§3.56.6tamen et tribunos appellavit et nullo morante arreptus a viatore “provoco” inquit.
それでも彼は護民官たちに訴えかけ、誰も引き留めない中でヴィアトルに捕らえられると、「私は上訴する」と言った。
audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.
かつて自由から(引き離す)仮処分が宣告されたまさにその口から発せられた、自由を擁護する唯一のその声が聞かれると、静寂が広がった。
§3.56.7et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas: §3.56.8provocare, qui provocationem sustulisset, et inplorare praesidium populi, qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani inplorantis vox audiebatur.
そして、人々がそれぞれ、ついに神々は存在し、人間の営みを無視してはいないと、また傲慢と残酷さに対しては、遅まきながらも決して軽くはない罰が下るのだと口々に呟いている間、上訴を廃止した者が上訴し、人民のすべての権利を踏みにじった者が人民の擁護を懇願し、自由な身体を奴隷身分に売り渡した者が自由の権利を欠いたまま牢獄に引行される。 集会のざわめきの合間に、ローマ人民の信義を懇願するアッピウス自身の声が聞かれた。
§3.56.9maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
彼は、祖先たちの国内外における国家への功績や、法を平等にするために貴族たちの大きな怒りを買いながら執政官職を辞した、ローマ平民に対する自身の不運な熱意、そしてそれらの法律が有効であるにもかかわらず、その提案者が牢獄へ引行されようとしている自身の法律を想起させていた。
§3.56.10ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum;
だが、彼自身の善悪については、弁明の機会が与えられたときに身をもって試す(証明する)ことになるだろう。
in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri.
現時点では、自分が国家の共通の権利を有するローマ市民として、裁判の日を指定された上で、弁明することを許されるよう、またローマ人民の裁判を経験できるよう要求する、と。
§3.56.11non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.
自分は、同胞市民の公正さと慈悲にいささかの希望も持てないほどに、憎悪を恐れてはいない。
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint.
だが、もし弁明もなされないまま牢獄へ引行されるならば、自分は再び平民の護民官たちに訴えかけ、彼らが憎む者たちを模倣せぬよう警告する、と。
§3.56.12quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis, in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum;
しかし、もし護民官たちが、十人委員たちが共謀したと彼らが告発したのと同じ、上訴権を廃止するという盟約によって、自分たち自身も縛られていると認めるならば、それでも自分は人民に上訴する。
inplorare leges de provocatione et consulares et tribunicias eo ipso anno latas.
まさにその年に制定された、上訴に関する執政官法と護民官法の両方を懇願する、と。
§3.56.13quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Appi Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
刑を宣告されてもおらず、弁明もしていないこの男にそれが許されないのなら、一体誰が上訴するだろうか。 もしアッピウス・クラウディウスにそれがないならば、法律における保護が、一体どの平民や卑賤な者にあるだろうか。 自分自身が、新しい法律によって支配が強化されたのか、それとも自由が強化されたのか、そして政務官の不正に対する上訴と上告が、空虚な文字で示されているだけなのか、それとも真に与えられているのかを示す証拠となるだろう、と。