Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.55.1-3.55.15

瓦莱里乌斯与霍拉蒂乌斯确立平民权利的立法

第 181 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

新任执政官瓦莱里乌斯和霍拉蒂乌斯制定法律以保护平民的权益与自由。其中包括平民会决议对全体人民的约束力、对上诉权的保障、将护民官的神圣不可侵犯性法律化,以及元老院决议的保存制度。

§3.55.1per interregem deinde consules creati L. Valerius, M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt.
随后,通过临时执政官,卢基乌斯·瓦莱里乌斯和马尔库斯·霍拉蒂乌斯被选为执政官,他们立即就职。
quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit; §3.55.2quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.
他们的执政官任期有利于平民,虽然没有对贵族造成任何不义,但并非没有引起他们的反感;因为凡是为平民的自由所作的保障,他们都认为是从自己的权力中削减掉的。
§3.55.3omnium primum, cum velut in controverso iure esset, tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut, quod tributim plebes iussisset, populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.
首先,由于贵族是否受平民会决议约束在法律上似乎存在争议,他们在百人队会议上通过了一项法律:凡平民按部落决议的事项,均对全体人民具有约束力;通过这部法律,给护民官的提案赋予了最锋利的武器。
§3.55.4aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, §3.55.5ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.
其次,关于上诉权这一自由的唯一保障,它曾被十人委员的权力所推翻,他们不仅予以恢复,而且还通过制定一项新法律来巩固未来的保障,规定任何人不得设立没有上诉权的任何官职;凡设立者,杀死他应是合乎人法和神法的,且该杀戮不应被视为死罪。
§3.55.6et cum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, §3.55.7relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt sanciendo, ut, qui tribunis plebis, aedilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris, Liberi Liberaeque venum iret.
既然他们一方面通过上诉权,另一方面通过护民官的援助,已经充分巩固了平民的地位,为了使护民官自身也被视为神圣不可侵犯(其记忆此时几乎已经淡忘),他们通过恢复中断已久的某些仪式,更新了这一规定,不仅用宗教,而且用法律使他们不可侵犯,规定:凡伤害平民护民官、平民营造官、审判官十人委员者,其人头应献给朱庇特(即被诅咒),其家产应在刻瑞斯、利贝尔和利贝拉的神庙出售。
§3.55.8hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, Iovi sacrum sanciri; §3.55.9itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat — noceri enim ei, cui hac lege non liceat —, tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto aedilem; §3.55.10tribunos vetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse.
法律的解释者们否定任何人根据这部法律本身成为神圣不可侵犯的,而是规定:凡伤害他们中任何人的人,均被定为献给朱庇特;因此,平民营造官会被更高级的官员逮捕和带走,这虽然不是依法进行的——因为根据这部法律,不允许伤害他——但仍然证明平民营造官不被视为神圣不可侵犯的;而护民官则因平民最初设立该权力时的古老誓言确是神圣不可侵犯的。
§3.55.11fuere, qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse; iudicem enim consulem appellari.
也有人解释说,根据这同一部《霍拉蒂乌斯法》,执政官和裁判官也得到了保障,因为裁判官是与执政官在相同的鸟占占卜下选出的;因为“审判官”被称为“执政官”。
§3.55.12quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem, sed praetorem appellari mos fuerit.
这一解释遭到驳斥,因为在那个时代,还没有把执政官称为“审判官”的习惯,而是习惯称之为“裁判官”。
§3.55.13hae consulares leges fiere.
这些执政官法得以通过。
institutum etiam ab iisdem consulibus, ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
这同一批执政官还规定,元老院决议应送交刻瑞斯神庙的平民营造官处,而此前这些决议往往根据执政官的意愿被隐瞒和篡改。
§3.55.14M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit, qui plebem sine tribunis reliquisset quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.
随后,平民护民官马尔库斯·杜伊利乌斯向平民提出提案,平民也做出决议:凡使平民失去护民官者,或设立没有上诉权之官职者,应处以鞭笞与死刑。
§3.55.15haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.
所有这些事务,虽然违背贵族的意愿,但他们并没有反对,因为当时还没有针对任何一个具体的个人施加惩罚。

词汇与语法注释

  1. §3.55.3tenerenturne patres plebi scitis — 由附着于 'tenerentur' 的疑问词缀 -ne 引导的间接疑问从句。'plebi scitis'(等同于 'plebiscitis')指平民会议的决议。整个从句具体说明了前述 cum 从句中所提到的法律争议点(controverso iure)。
  2. §3.55.5eum ius fasque esset occidi — 这是一个带有被动不定式 'occidi' 及其主格对格 'eum' 的结构,作为非人称句 'ius fasque esset' 的主语。意思是“他(设立无上诉权官职者)被杀在人法(ius)和神法(fas)上都是合法的”。
  3. §3.55.7caput Iovi sacrum esset — 这里的 'sacrum' 并非单指“神圣的”,而是指古罗马法中“被诅咒的(sacer)”这一法律状态。被宣告其人头为 'sacer' 的人将被排除在共同体的保护之外,这意味着任何人杀死他都不会受到惩罚。
  4. §3.55.9noceri enim ei, cui hac lege non liceat — 由于动词 'nocere' 支配与格,其被动语态仅以非人称形式(noceri)使用。与格 'ei' 是被动动作的对象,并由关系从句 'cui...non liceat' 进一步修饰,意为“对于根据本法不容许对其施加伤害的人”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.55.1-3.55.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.55.1-3.55.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。