§3.52.1per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit adfirmante Duillio non prius,
平民通过曾任平民护民官的马尔库斯·杜伊里乌斯获悉,由于不断的争执,事情毫无进展,于是他们从阿文丁山转移到圣山。
§3.52.2quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant.
杜伊里乌斯断言,直到他们看到城市被遗弃,忧虑才会降临到元老院议员们的心头;圣山将会提醒他们平民的坚韧,而且他们将会知道,如果不恢复护民官的权力,事态是否能重归于好。
via Nomentana, §3.52.3cui tum Ficulensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum suorum nihil violando imitati.
他们沿着诺门图姆路(当时这条路被称为菲库莱亚路)出发,在圣山安营扎寨,通过不进行任何侵害来效仿他们祖先的克制。
secuta exercitum plebs nullo, qui per aetatem ire posset, retractante.
平民也跟随了军队,凡是因年龄而能够前往的人,没有一个人拒绝。
§3.52.4prosecuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes.
妻子也跟在后面,哀怨地反复询问:在这既无贞洁也无自由可言的神圣城市里,究竟要把他们留给谁。
cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, §3.52.5in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur: “quid exspectabitis, patres conscripti?
当反常的冷清使罗马的一切变得一片荒凉、广场上除少数长老外空无一人,且当元老院议员们被召集到元老院时,广场显得一片荒凉时,现在大声呼喊的人已经比霍拉蒂乌斯和瓦莱里乌斯还要多了:“元老院议员们,你们还要等待什么?
§3.52.6si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis?
如果十人委员不终止他们的顽固,你们就打算任由一切毁灭和烧毁吗? 十人委员们,你们抱住不放的那种权力到底是什么?
§3.52.7tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? quid, si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat?
难道你们要向屋顶和墙壁宣示法律吗? 在广场上看到你们的卫士人数几乎比其他穿托加的人还要多,你们不感到羞耻吗? 如果敌人逼近城市,你们打算怎么办? 如果平民不久之后,在发现我们对他们的撤离无动于衷时,武装前来,你们又该怎么办?
§3.52.8occasune urbis vultis finire imperium? atqui aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis.
你们想用城市的灭亡来结束统治吗? 然而,要么就不能留有平民,要么就必须留有平民护民官。
nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeis.
我们失去贵族官职,要比他们失去平民护民官还要快。
§3.52.9novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris; nedum hac dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant?”
他们曾从我们祖先那里夺走了那项当时全新且未经尝试的权力;更不用说,一旦被其甜头所吸引,他们怎能容忍失去它,尤其是我们并未克制自己的统治,以至于使他们减少对帮助的需求?
§3.52.10cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant.
” 当这些话从各处被纷纷议论时,十人委员们屈服于舆论的一致,声明既然大家这么认为,他们将服从元老院的权力。
§3.52.11id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
他们只是同时恳求并告诫一件事:让他们免受怨恨的伤害,并且不要用他们的鲜血让平民习惯于对贵族施加惩罚。