Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §3.51.1-3.51.13

军事护民官的选出与十人委员的拒绝辞职

第 177 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

维尔吉尼乌斯建议士兵们设立领袖,于是选出了十名军事护民官。在萨宾人那里的军队也效仿起义并与之合流,随后选出了总代表。元老院中对十人委员的谴责在继续,但十人委员拒绝在法律通过前辞职。

§3.51.1dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.
使节们被遣走后,维尔吉尼乌斯提醒士兵们,不久前在并不太重大的事情上发生了慌乱,是因为群众没有领袖,而且,虽然答复并非毫无用处,但与其说是出于共同的商议,不如说是出于偶然的一致。
§3.51.2placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos militum appellari.
他建议选出十个人来掌管国家大权,并以军事荣誉称他们为军事护民官。
§3.51.3cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis vestrisque rebus reservate” inquit “ista de me iudicia; §3.51.4nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis, qui proximi invidiae sint.
当这一荣誉首先授予他本人时,他说:“请把你们对我的这些评判保留到我和你们的处境都更好的时候吧;我那未获雪耻的女儿不容许任何荣誉使我感到愉快,而且在动荡的共和国里,由那些最接近民怨的人来领导你们也是无益的。
§3.51.5si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.
如果我有任何用武之地,即便作为私人,我的作用也绝不会减小。
§3.51.6ita decem numero tribunos militares creant.
” 于是他们选出了十名军事护民官。
neque in Sabinis quievit exercitus.
在萨宾人那里的军队也没有安静下来。
§3.51.7ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.
在那里,也是在伊奇里乌斯和努米托里乌斯的煽动下,发生了背离十人委员的撤离运动,由于对锡基乌斯遇害的记忆被唤醒,人心所受到的震动,绝不亚于关于那个因纵欲而遭到如此卑劣觊觎的处女的新传闻所点燃的震动。
§3.51.8Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, §3.51.9peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.
伊奇里乌斯听说在阿文丁山选出了军事护民官,为了防止城市选举在选举同一批平民护民官时跟从军事选举的先例,由于他深谙平民事务,且自己也觊觎这一权力,便在向城市进军之前,促使自己的部下选出了同等权力、同等数量的护民官。
§3.51.10porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt.
他们在军旗指引下穿过科利纳门进入市区,并列队穿过市中心前往阿文丁山。
ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae rerum praeessent.
在那里,他们与另一支军队汇合,授权这二十名军事护民官从他们中间选出两人来主持大局。
M. Oppium, Sex. Manilium creant.
他们选出了马尔库斯·奥皮乌斯和塞克斯图斯·马尼里乌斯。
§3.51.11patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset, iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis.
元老院议员们对国家大局深感忧虑,虽然每天都召开元老院会议,但时间往往消耗在争吵中,而非决议上。
Sicci caedes decemviris §3.51.12et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur.
十人委员们遭到指责的有:锡基乌斯之死、阿庇乌斯的纵欲以及军事上的种种耻辱。
placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum.
大家赞同派瓦莱里乌斯和霍拉蒂乌斯去阿文丁山。
illi negabant se aliter ituros, quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius, quo anno iam ante abissent.
但他们声明,除非十人委员交出他们本该在前一年就已经到期的官职标志,否则他们决不去。
§3.51.13decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.
十人委员们抱怨自己被降为平民,并声称在制定他们被选出为之服务的法律之前,他们决不放弃权力。

词汇与语法注释

  1. 3.51.1responsumque... esse — 间接引语中的不定式从句,隶属于主动词 `admonet`(提醒、警告)。`responsum`(答复)作其宾格主语,`esse` 为系动词。
  2. 3.51.7quam quem — 这是紧接在比较级 `non minore` 之后的连接词 `quam` 与关系代词宾格 `quem` 的结合,后者以省略的 `motum` 为先行词。
  3. 3.51.8iisdem tribunis plebis creandis — 夺格中的动形容词结构,表示手段或伴随情况,意为“通过选举同样的人担任平民护民官”。
  4. 3.51.12quo anno iam ante abissent — `abissent` 源自习惯用法 `abire magistratu`(离任政务官),此处 `magistratu` 被关系代词 `quo`(指代 `magistratus`)替代,并与时间表达 `anno ante`(一年前)相结合,指他们本应在一年前就已经卸任。
  5. 3.51.13in ordinem cogi — 习惯用语 `in ordinem cogere` 的被动语态,原指在军队中“将军官降为普通士兵”,引申为将政务官“降为无特权的普通平民身份”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §3.51.1-3.51.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.51.1-3.51.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。