§3.50.1itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab seditione milites contineant.
因此,年轻的贵族议员们被派往当时位于维奇里乌斯山的军营,向十人委员们通报,要求他们尽一切努力遏制士兵的叛乱。
§3.50.2ibi Verginius maiorem, quam reliquerat in urbe, motum excivit.
在那里,维尔吉尼乌斯激起了比他在城里留下的还要更大的动荡。
§3.50.3nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
因为除了他率领着近四百人的队伍(他们因对这件不公之事的愤慨而从城里跟随着他作为同伴)走来的身影被看见之外,他手持出鞘的武器,身上也沾满鲜血,使整个军营的目光都投向了他。
et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto, quam erat, speciem urbanae multitudinis fecerant.
此外,在军营中随处可见的托加,使城里群众的规模显得比实际要大得多。
§3.50.4quaerentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit.
面对人们询问发生了什么事,他哭泣了许久,一言不发;最后,当因慌乱而奔集过来的人群安定下来并归于安静时,他按顺序陈述了发生的一切。
§3.50.5supinas deinde tendens manus commilitones appellans orabat, ne, quod scelus Ap. Claudi esset, sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum aversarentur.
接着,他掌心向上伸出双手,称呼他们为战友,恳求他们不要把属于阿庇乌斯·克劳狄乌斯的罪行归咎于他,也不要像对待杀害子女的凶手那样唾弃他。
§3.50.6sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset; cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.
对他而言,女儿的生命比他自己的生命更珍贵,如果她能获准自由且贞洁地生活;但当他看到她像奴隶一样被拉去遭受凌辱时,他认为因死亡而失去孩子,也比因耻辱而失去他们要好,他是出于怜悯才陷入了看似残忍的境地。
§3.50.7nec se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset.
而且,如果他没有在战友们的帮助中寄托报复女儿之死的希望,他也就不会在女儿死后继续活下去。
illis quoque enim filias, sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi extinctam esse, sed quo inpunitior sit, eo effrenatiorem fore.
因为他们也有女儿、姐妹和妻子,阿庇乌斯·克劳狄乌斯的纵欲并没有随着他女儿的死而熄灭,反而是他越是不受惩罚,就会越发肆无忌惮。
§3.50.8aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae.
他人的灾难给他们提供了防范类似伤害的教训。
quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, sed honestam mortem occubuisse; §3.50.9non esse iam Appi libidini locum in domo sua; ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae; ceteri sibi ac liberis suis consulerent.
就他个人而言,妻子已被命运夺走,女儿因为无法再贞洁地活下去,而遭遇了悲惨却体面的死亡;在他的家中已没有阿庇乌斯纵欲的余地;对于其其他的暴力,他将以保护女儿身体的同样决心来保护自己的身体;其余的人应当为自己和他们的孩子着想。
§3.50.10haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos.
对大声疾呼这些话的维尔吉尼乌斯,群众纷纷高声回应,表示绝不会背弃他的悲痛,也不会放弃他们自己的自由。
et inmixti turbae militum togati eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita indigniora oportuerit videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, §3.50.11insecutique, qui Appium prope interemptum in exilium abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
而混杂在士兵人群中身穿托加的人,也通过控诉同样的事情并阐明:亲眼目睹的事情应该比听到的事情显得多么更加令人难以容忍,同时通报罗马的情势已大局已定,随后跟来的人也说阿庇乌斯险些被杀并已流亡,他们最终促使众人齐声呼唤拿起武器,拔起军旗向罗马进军。
§3.50.12decemviri, simul iis, quae videbant, iisque quae acta Romae audierant, perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt.
十人委员们既因眼前所见又因听说罗马发生的事而感到惊慌,分别奔向军营的各个地方以平息动荡。
et leniter agentibus responsum non redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur.
对温和劝说的人,兵士们不予答复;如果有人企图动用权力,得到的回答是:他们既是男子,又是武装起来的战士。
§3.50.13eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes.
他们列队向城里进军并占领了阿文丁山,向每一个相遇的人呼吁,要求他们恢复自由并选举护民官。
alia vox nulla violenta audita est.
没有听到任何其他暴力的言辞。
senatum Sp. Oppius habet.
斯普里乌斯·奥皮乌斯召开元老院会议。
大家决定不采取强硬手段:因为正是他们自己为叛乱提供了机会。
mittuntur tres legati consulares Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.
三位曾任执政官的特使斯普里乌斯·塔尔佩乌斯、盖乌斯·尤里乌斯和平民苏尔皮基乌斯被派去,代表元老院询问:他们是奉谁的命令擅离军营,或者,他们这些武装占领阿文丁山、将战争从敌人身上转移开并夺取了自己祖国的人,究竟意欲何为。
§3.50.16non defuit, quod responderetur; deerat, qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre.
并不缺少可以回答的内容;缺少的是给以回答的人,因为当时还没有确定的领袖,个人也缺乏足够的勇气让自己暴露在怨恨的锋芒之下。
id modo a a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se daturos responsum.
群众只是齐声高呼:派卢基乌斯·瓦莱里乌斯和马尔库斯·霍拉蒂乌斯来他们这里,他们会对这两人给出答复。