§3.5.1multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
在那些日子里,双方进行了许多次调动和袭击,因为敌人凭着人数上的优势,企图在多处分散并削弱罗马的兵力,认为罗马兵力不足以应付所有的局面。
§3.5.2simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
与此同时,营地遭到攻击,同时一部分军队被派去掠夺罗马的领土,并企图在有机可乘时袭击城市本身。
§3.5.3L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus.
卢基乌斯·瓦莱里乌斯被留下来防守城市,执政官波斯图米乌斯则被派去阻止对国境的掠夺。
nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris;
任何一方都没有放松警惕或努力。
§3.5.4vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.
城内布置了岗哨,城门前设立了哨所,城墙上安排了守备,并且,正如在如此巨大的骚乱中所必需的那样,公事停止审理维持了数日。
§3.5.5interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
与此同时,在营地里,执政官富里乌斯起初虽然静静地承受着包围,但随后他从迪库马纳门向毫无防备的敌人发起突击;尽管他本可以追击,但由于担心营地会遭到另一侧的袭击而停了下来。
Furium legatum — §3.5.6frater idem consulis erat — longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit.
副官富里乌斯—— 他同时也是执政官的兄弟——冲锋得太远了;在热切追击中,他既没有看到自己人正在退回,也没有注意到敌人在背后的袭击。
ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam,
这样被切断退路后,他多次尝试为自己杀回营地却无济于事,在激烈战斗中倒下了。
§3.5.7dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, vulnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;
执政官在得知兄弟被包围的消息后,转向投入战斗,当他与其说足够谨慎,不如说轻率地冲入战斗中心时,受了伤,在周围众人的极力营救下才得以脱险,这既动摇了己方的士气,又使敌人更加狂妄。
§3.5.8qui caede legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, cum conpulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares, venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, subvenisset.
敌人在杀死副官并伤及执政官后气势高涨,此后任何力量都无法阻挡他们。 被赶回营地的罗马人再次面临围困,在希望和力量上都处于劣势;如果不是提图斯·昆克蒂乌斯率领外邦盟军,即拉丁人和赫尔尼基人的军队前来救援,整个国家的局势都将陷入危殆。
§3.5.9is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit.
他从背后袭击了正专注于罗马营地并狂妄地展示副官首级的埃奎人,与此同时,根据他在远处发出的信号,营地内发起了突击,他包围了大量的敌军。
minor caedis, §3.5.10fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano; in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna inposuerat praesidia, impetum dedit.
被杀伤者较少,但埃奎人在罗马领土上的逃散更加漫无目的;对于这些四处流散、携带着掠夺物的敌人,波斯图米乌斯在事先布置了有利岗哨的几处地方发起了攻击。
hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere.
这些散乱逃跑的败兵,在队列溃散后迎头撞上了带着受伤的执政官凯旋的胜利者昆克蒂乌斯。
§3.5.11tum consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est caedem.
此时,执政官的军队在一场杰出的战斗中,为执政官的负伤、副官及各支队的被杀报了仇。
magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
在那些日子里,双方都造成并遭受了巨大的伤亡。
§3.5.12difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Valerius concipere summas: §3.5.13Romanorum cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos, ex praedatoribus Aequorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos; ceteram multitudinem praedam agentem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede; interfecta inde quattuor milia et exequendo subtiliter numerum ducentos ait et triginta.
在如此久远的历史中,很难以精确的数字断定有多少人参战或阵亡;然而,瓦莱里乌斯·安蒂亚斯却敢于给出具体总数:罗马人中有五千八百人在赫尔尼基人领土上阵亡;而在罗马境内流窜掠夺的埃奎掠夺者中,有两千四百人被执政官奥卢斯·波斯图米乌斯歼灭;至于其余带着掠夺物撞上昆克蒂乌斯的人群,其遭受的杀戮也绝非等闲;他细数具体数字,称该处有四千二百三十人被杀。
ut Romam reditum est, iustitium remissum est.
一回到罗马,公事停止审理的状态便宣告结束。
§3.5.14caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
天空仿佛燃起了熊熊烈火,其他异象要么呈现在人们眼前,要么向受惊的人展示了虚幻的形相。
his avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba inplebantur.
为了消除这些恐慌,宣布了为期三天的节日,其间所有的神庙都挤满了祈求神灵息怒的男女信众。
§3.5.15cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob inpigram militiam actis remissae domos.
此后,拉丁人和赫尔尼基人的支队在元老院对其勤勉服役表示感谢后被遣送回家。
Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.
安提乌姆的一千名士兵,因为他们在战斗结束后才迟迟赶来援助,几乎是在耻辱中被遣散。