§3.4.1consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus.
此后,奥卢斯·波斯图米乌斯·阿尔布斯与斯普里乌斯·富里乌斯·富苏斯担任执政官。
Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis inmutationem virorum ipsorum esse, quae nominum est, putet.
有人将“富里乌斯”写成“富西乌斯”;我特此提醒,免得有人认为这只是名字上的变化,会以为是人物自身的更替。
§3.4.2haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret.
毫无疑问,两位执政官之一将与埃奎人交战。
itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide oblato — adeo civitates eae perpetuo in Romanos odio certavere — bellum summa vi parabatur.
因此,埃奎人向埃塞特拉的沃尔斯奇人寻求援助;由于这一援助被热切地提供——这些城邦一直以来都在对罗马人的仇恨中互相竞争——战争正以最大的力量予以准备。
§3.4.3sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse.
赫尔尼基人察觉并警告罗马人,埃塞特拉人已经投向了埃奎人。
suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit.
殖民地安提乌姆也受到了怀疑,因为该城被占领时,有大批人逃往埃奎人那里;而这些士兵在整个埃奎战争中确实是最为凶猛的。
§3.4.4conpulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit.
此后,在埃奎人被驱逐回城镇、这批人群四散并返回安提乌姆后,他们自发地使原本就已经不可信赖的殖民者与罗马人疏远。
§3.4.5necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut principibus coloniae Romam excitis quaererent, quid rei esset.
在事情尚未成熟之时,当叛乱的准备工作被呈报给元老院后,执政官们被授命召集该殖民地的首领们来到罗马,调查事情的真相。
§3.4.6qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur.
这些人毫不迟疑地来了,经执政官引见进入元老院,他们对质询的回答使得他们离去时比来时更受怀疑。
bellum inde haud dubium haberi.
此后,战争被视为毋庸置疑。
§3.4.7Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, inparem copiis exercitum temere pugnae commisit.
分管该行省的执政官之一斯普里乌斯·富里乌斯出发前往埃奎人领土,在赫尔尼基人的土地上发现了正在进行掠夺的敌人。 由于敌人从未整体出现在一处,他未能了解其人数,因而在兵力不足的情况下轻率地将军队投入了战斗。
§3.4.8primo concursu pulsus se intra castra recepit.
在第一次交锋中被击退后,他退回了营地。
neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.
这并非危险的终结;因为在紧接而来的夜晚和次日,营地遭到如此猛烈的包围和攻击,以至于连信使都无法从那里派往罗马。
§3.4.9Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus, ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet.
赫尔尼基人报告了战败以及执政官和军队被包围的消息,这给议员们带来了极大的恐慌,以至于通过了那项向来被视为处于极度危急时刻才会采用的元老院决议形式,授命另一位执政官波斯图米乌斯,由其负责确保国家不受任何损害。
§3.4.10ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique §3.4.11et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites — ita tum repentina auxilia appellabant — iussi.
人们认为执政官本人留在罗马征召所有能够拿起武器的人是最好的选择;而前执政官提图斯·昆克蒂乌斯则率领同盟军被派往救援营地;为了补充他的兵力,拉丁人、赫尔尼基人以及安提乌姆殖民地被命令向昆克蒂乌斯提供应急兵——当时他们以此称呼突发的辅助力量。